2 | [47. ] Curva hominum corda, cum vult, ad se erigendo, dirigit.---Curvum cor est cum ima appetit, dirigitur cum ad superna sublevatur. Si ergo homo cor suum ad Dominum dirigit, spiritum et flatum illius Dominus ad se trahit. Spiritum videlicet pro internis cogitationibus, flatum vero qui per corpus trahitur, pro externis actionibus ponit. Deo ergo spiritum hominis et flatum a se trahere est ad conversionem sui desiderii et interiora nostra et exteriora commutare, ut nihil iam menti exterius libeat, nihil caro inferius, vel si appetit, adipisci conetur; sed omne quod homo est ad eum videlicet a quo est et interius desiderando ferveat, et exterius se edomando constringat. Unde et apte subiungit: |