monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XVIII. <<<     >>> XX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XIX [Vet. XXVI].

1 VERS. 12.---Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium.
2 [45. ] Iusta Dei iudicia, etsi occulta.---Ad diabolum Dominus dicit: Commovisti me adversus eum, ut afflgerem eum frustra [Iob. II, 3]. Eliu autem dicit: Quia non condemnabit Dominus frustra. Quod utique discordare dictis Veritatis creditur, nisi subtili consideratione pensetur. Aliud namque est damnare, aliud affligere. Affligit ergo iuxta aliquid frustra, sed frustra non damnat. An non iuxta aliquid frustra Iob afflixerat, [Pler. Norm. et Vindoc., cui non delebat vitium, sed meritum augebat. Corrupte in Baluz., quod non delebat . . . augebat. Huic tamen consentit Colbert. Cod., quem ex priori descriptum crederemus, nisi in quibusdam, licet paucis et minutissimis, discreparet.] cum non delebatur vitium, sed meritum augebatur? Frustra enim condemnare non potest, quia damnatio fieri non ex parte ad aliquid potest, quae videlicet in extremo punit omne quod hic quisque inique commiserit. Nec omnipotens Deus subvertit iudicium, quia etsi minus recta videntur esse quae patimur, recte tamen [Al., in occultis.] in occulto examine decernuntur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.118v csg208.97

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik