monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XVII. <<<     >>> XIX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XVIII.

1 VERS. 10 et 11.---Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas. Opus enim hominis reddet ei, et iuxta vias singulorum restituet eis.
2 [44. ] Deus in hac vita non semper reddit singulis iuxta opera.---Bene dixit, quia in omnipotente Deo iniquitas vel impietas non est. Sed in hac vita nequaquam semper hoc agitur, quod subiunxit, quia iuxta opus suum singulis et iuxta vias proprias reddit. Nam et multos illicita et perversa perpetrantes gratuito praevenit, atque ad opera sancta convertit, et nonnullos rectis actibus deditos flagello interveniente corripit, [Mendose in Excusis, ac si.] ac sic placentes quasi displiceant affligit, Salomone attestante, qui ait: Sunt iusti quibus multa eveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii qui ita securi sunt, ac si iustorum facta habeant [Eccle. VIII, 14]. Quod nimirum omnipotens Deus inaestimabili pietate dispensat, ut et iustos flagella crucient, ne opera extollant; et iniusti saltem sine poena hanc vitam peragant, quia ad tormenta quae sine fine sunt male agendo festinant. Nam quia aliquando iusti nequaquam iuxta opera flagellantur, hac ipsa historia quam tractamus ostenditur. Neque enim idem beatus Iob pro culpa fuerat flagellatus, qui ante flagelli stimulum ipso iudice attestante laudatus est. Verius ergo Eliu diceret, si dixisset: Quia in omnipotente Deo impietas atque iniquitas non est, etiam cum iuxta vias proprias hominibus reddere non videtur. Nam et quod a nobis non intelligitur, ex occulti iudicii non iniusta lance profertur. Quia vero praedicatores arrogantes, dum multa inania spargunt, etiam saepe vera ac solida proferunt, Eliu recte subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.118r csg208.96

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik