monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, XVI <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT XVII.

1 VERS. 9.---Dixit enim: Non placebit vir Deo, etiamsi cucurrerit cum eo.
2 [43. ] Aliena semper est a veritate superbia.---Quod profecto quia minime dixerit, quisquis beati Iob verba legit agnoscit. Sed qui idcirco loquitur, ut semetipsum ostendendo superbiat, quid mirum si in altero fingit quod reprehendat? Quomodo enim veritati cohaereat in verbis increpationis, quem intra semetipsum longe ab eadem veritate dirimit tumor mentis? Sequitur:
3 VERS. 10.---Ideo viri cordati audite me.
4 Ecce iterum fastu superbiae inflatus, eos tantummodo, qui quasi digne intelligendo, se assequi valeant quaerit, et sic quod sentiebat erumpit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.118r csg208.96