2 | [38. ] Iusti ex radice humilitatis loquuntur; secus iniqui.---Quid enim per huius pronuntiationis vocabulum, nisi inflatio elationis ostenditur, ut verba, quae de alta superbiae radice veniebant, cum quadam quasi altitudine et distinctione procederent. Ita videlicet praedicare omnes arrogantes solent? Cum quodam enim fastu proferunt hoc quod singulariter intellexisse se credunt; et fortasse tunc humilitatem praedicant, cum per elationis typhum exempla superbiae ostentant. Unde fit ut eorum praedicatio concors sibi manere non possit, quia id quod rectum loquentes seminant, perverse tumentes impugnant. Humilibus namque auditoribus verba sua non compatiendo, sed vix dedignando largiuntur. Longe quippe se in altum positos aestimant, et super eosdem auditores suos quasi praecedentes doctrinae respectum vix de summo dignanter inclinant. At contra verba iustorum ex radice veniunt humilitatis, ut fructum valeant ferre pietatis: et quidquid salubre potuerint, non tumendo, sed compatiendo subministrant. Per verba quippe charitatis vel se in auditoribus suis, vel auditores suos in se ita transformant, ac si et illi per istos hoc quod audiunt doceant, et isti per illos hoc quod docendo proferunt discant. Eliu ergo typum arrogantium tenens, et cum pronuntiationis ostentatione inchoans, quid dicat audiamus. Sequitur: |