2 | [35. ] Lux praesens, morientium est; lux aeterna, viventium.---Lux quippe morientium est, quam corporeis oculis cernimus. Qui autem adhuc huic mundo vivunt, luce morientium tenebrescunt. Illuminantur autem luce viventium, qui, despecto temporali lumine, ad splendorem internae claritatis recurrunt, ut ibi vivant, ubi verum lumen sentiendo videant, ubi non aliud lumen, atque aliud vita, sed ubi ipsa lux vita sit, ubi sic nos lux exterius circumscribat, ut interius impleat; sic interius impleat, ut incircumscripta exterius circumscribat. Illuminantur ergo hac luce viventium, quam tanto tunc subtilius conspiciunt, quanto nunc ad illam purius vivunt. |
3 | [36. ] Superbi veris et mysticis inania et tumida solent permiscere.---Magna Eliu ac valde fortia protulit, sed hoc unusquisque arrogans habere proprium solet, quod dum vera ac mystica loquitur, subito per tumorem cordis quaedam inania et superba permiscet. Foris enim placere appetit in hoc quod veraciter sentit; et inde mox inanescit a vero, unde per elationis typum recedit ab intimo. Quia enim approbari doctus exterius quaerit, intus plenitudinem qua docebatur amittit. Unde et Eliu, quem tenere arrogantium typum saepe iam diximus, postquam multa sapientiae profunda digessit, subito post easdem sententias veraces ac mysticas fastu scientiae inflatus extollitur, cuius mox inflationis merito eius sensus ad inania verba derivatur. Nam subdidit, dicens: |