monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, VII. <<<     >>> IX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT VIII [Rec. VI].

1 VERS. 27---Respiciet homines, et dicet: Peccavi.
2 [15. ] Qui sanctorum Patrum exempla respicit, peccatorem se intelligit, quod iustitiae est initium.---Se peccatorem non cognosceret, si iustitiam non haberet. Nemo quippe tortitudinem suam, nisi cum rectus esse coeperit, deprehendit. Nam qui omnino perversus est, neque hoc potest videre quod est. Qui vero peccatorem se intelligit, iam ex parte aliqua iustus esse inchoavit, atque id quod non iustus fecerat, ex eo quod iustus est accusat. Qua accusatione sua Deo inhaerere inchoat, dum rectum contra se iudicium proferens, hoc in se quod illi sentit displicere condemnat. Recepta ergo iustitia sua dicit homo iste: Peccavi. Et notandum quod praemittitur: Respicit homines; et tunc deinde subiungitur: Et dicet, Peccavi. Ideo enim nonnulli peccasse se nesciunt, quia homines non attendunt. Nam si considerarent homines, citius agnoscerent quantum peccando infra homines cecidissent. Et quamvis Scriptura sacra aliquando homines ponere soleat humana sapientes, sicut ait Apostolus: Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis [I Cor. III, 3]? et paulo post subiicit, dicens: Nonne homines estis? nonnunquam tamen homines dicit eos quos a bestiis [Colbert. et Baluz., ratione distinguit.] ratio distinguit, id est quos non atteri bestiali passionum motu demonstrat. Quibus per prophetam Dominus dicit: Vos autem greges pascuae meae homines estis [Ezech. XXXIV, 31], quia illos nimirum Dominus pascit, quos voluptas carnis iumentorum more non afficit. At contra hi qui carnali affectioni succumbunt, non iam homines, sed iumenta nominantur, sicut de quibusdam in peccato suo morientibus per prophetam dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo [Ioel. I, 17]. Iumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales homines in fetore luxuriae vitam finire. Non enim esse homines, sed iumenta declarantur, de quibus per prophetam dicitur: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat [Ierem. V, 8]. Et de quibus propheta alius dicit: [Turon., ut carnes iumentorum; in Colb., Baluz et aliis, asinorum.] Ut carnes asinorum, carnes eorum; et fluxus equorum, fluxus eorum [Ezech. XXIII, 20]. Unde et per David dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis [Psal. XLVIII, 13]. Cum ergo vocentur homines hi qui iustitiae ratione suffulti sunt, et irrationabilia iumenta nominentur hi qui carnali delectationi deserviunt, recte de hoc poenitente dicitur: Respiciet homines, et dicet: Peccavi. [Vet. IX.] Ac si dicatur: Sanctorum virorum exempla conspicit, atque eorum comparatione se pensans, iniquum se esse deprehendit. Qui enim plenissime intelligere appetit qualis est, tales nimirum debet conspicere qualis non est ut ex bonorum forma metiatur, quanto ipse deserto bono deformis est. Ex his quippe quibus plenissime bona adsunt, perpendit recte, quae sibi minus sunt, atque in illorum pulchritudine conspicit foeditatem suam, quam in semetipso et potest perpeti, et sentire non potest. Lucem namque debet conspicere, qui vult de tenebris iudicare, ut in illa videat quid de tenebris aestimet, per quas videre praepeditur. Peccator namque si incognita vita iustorum semetipsum conspicit, peccatorem se nullatenus comprehendit. Videre enim se non potest, quia, fulgorem lucis nesciens, cum semetipsum conspicit, quid aliud quam tenebras attendit? Iustorum ergo debemus vitam conspicere, ut subtiliter deprehendamus nostram. Illorum videlicet species, quasi quaedam formanobis imitanda proponitur.
3 [16. ] Iusti libri sunt, ex quibus iudicabimur.--- [Ita Baluz., Colb., Norm. At Editi post proponitur habent quia viva lectio est vita bonorum; unde. Sed obscurior fit sensus additione voculae quia, et mutata punctuatione. Hac voce (punctuatio), licet minus usitata, aut etiam recens conflata, uti coget aliquando necessitas, ne circumlocutionibus detur locus.] Viva lectio est vita bonorum; unde et non immerito iidem iusti in sacro eloquio libri nominantur, sicut scriptum est: Libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitae, et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris [Apoc. XX, 12]. Liber namque vitae est ipsa visio advenientis iudicis. In quo quasi scriptum est omne mandatum, quia quisquis eum viderit, mox, teste conscientia, quidquid non fecit intelligit. Libri etiam aperti referuntur, quia iustorum tunc vita conspicitur, in quibus mandata coelestia opere impressa cernuntur. Et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris, quia in ostensa vita iustorum, quasi in expansione librorum legunt bonum quod agere ipsi noluerunt, atque ex eorum qui fecerunt comparatione damnantur. Ne ergo unusquisque tunc videns eos quod non fecit defleat, nunc in eis quod imitetur attendat. Quod quidem facere electi non cessant. [Editi, reluctantibus Mss., meliorem.] Meliorum namque vitam considerant, et deterioris usus conversationem mutant.
4 [Vet. X.] [ 17. ] Et lilia inter quae pasci debemus.---Unde sponsi voce sanctae Ecclesiae in Canticis canticorum dicitur: Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis, donec aspiret dies, et inclinentur umbrae [Cant. IV, 5]. Quae enim sunt duo ubera, nisi ex Iudaea ac gentilitate veniens uterque populus, qui in sanctae Ecclesiae corpore per intentionem sapientiae arcano est cordis infixus? Ex quo populo hi qui electi sunt idcirco capreae hinnulis comparantur, quia per humilitatem quidem parvos sese ac peccatores intelligunt, sed eis per charitatem currentibus, si qua obstacula de impedimento temporalitatis obviant, transeunt, et datis contemplationis saltibus, ad superna conscendunt. Qui ut haec agant praecedentium sanctorum exempla conspiciunt. Unde et in liliis pasci referuntur. Quid enim per lilia, [Turon., nisi illorum vita comparatur.] nisi illorum vita declaratur, qui veraciter dicunt: Christi bonus odor sumus Deo [II Cor. II, 15]? Electi ergo ut assequi summa praevaleant, conspecta odorifera et candida iustorum vita, satiantur. Iam quidem videre Dominum sitiunt, iam de eius contemplatione satiari charitatis aestibus inardescunt. Sed quia in hac vita positi necdum valent, per praecedentium interim Patrum exempla pascuntur. Unde et apte illic tempus de ipso liliorum pastu definitur, dum dicitur: Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Tandiu quippe refici iustorum exemplis indigemus, donec praesentis mortalitatis umbras, aeterno die aspirante, transeamus. Cum enim huius temporalitatis umbra, transacta hac mortalitate, fuerit inclinata, quia ipsius diei internum lumen cernimus, nequaquam iam appetimus ut ad amorem eius per aliorum exempla flagremus. Nunc autem quia necdum eum intueri possumus, summopere necesse est ut eorum qui illum perfecte secuti sunt conspectis actionibus [Turon., imitemur.] incitemur. Intueamur ergo quam pulchra est agilitas sequentium, et videamus quam turpis sit [Idem Codex, tepitudo pigrorum.] nebetudo pigrorum. Statim namque, ut bene agentium gesta respicimus, nosmetipsos confusione intima ulciscente iudicamus: mox verecundia mentem concutit, mox iuste saeviens reatus addicit; et vehementer hoc etiam displicet, quod adhuc fortasse turpiter libet.
5 [18. ] Iustus templum Dei est, ex cuius conspectu de iniquitatibus nostris confundimur.---Unde bene per Ezechielem dicitur: Fili hominis, ostende domui Israel templum, ut confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam, et erubescant ex omnibus quae fecerunt [Ezech. XLIII, 10]. Templum quippe Dei filiis Israel ad confusionem ostenditur, quando uniuscuiusque iusti anima, quam inspirando Deus inhabitat, quanta sanctitate fulgeat, ad confusionem suam peccatoribus demonstratur, ut in illa bonum quod negligunt videant, et in seipsis malum quod operantur erubescant. Metiri vero fabricam est pensare subtiliter iustorum vitam. Sed dum metitur fabricam, necesse est ut ex cunctis quae fecimus erubescamus, quia bonorum vitam quanto subtilius pensando discutimus, tanto severius in nobis omnia inique gesta reprobamus. Bene autem prophetae dicitur ut ostendat templum. Quia enim iustorum rectitudinem considerare peccator dissimulat, saltem hanc ex voce praedicantis agnoscat. Templum quippe peccatoribus ostendere est sponte sua considerare nolentibus rectorum opera narrare. Qui itaque, sicut diximus, perduci ad summa desiderant, semper necesse est ut meliorum provectibus intendant, quatenus tanto districtius in se culpas iudicent, quanto in illis altius quod admirentur vident.
6 [19. ] Ipsi iusti ex aliorum sanctorum consideratione proficiunt.---Sed quid ista de peccantibus dicimus, cum ipsos quoque operatores iustitiae tanta provehi dispensatione videamus [I Cor. XII, 8, 9, 10 ] [et 11]? Alius namque donum scientiae accipit, et tamen ad virtutem mirae abstinentiae non pertingit. Alius magna abstinentiae virtute accingitur, nec tamen in summa scientiae contemplatione dilatatur. Alius per prophetiae spiritum valet omnia ventura praenoscere, sed tamen per curationis gratiam non valet praesentis molestiae mala sublevare. Alius per curationis gratiam mala praesentis molestiae sublevat, sed tamen quia prophetiae spiritum non habet, quid sequatur ignorat. Alius indigentibus multa iam propria largiri potest, sed tamen iniuste agentibus obviare libere non potest. Alius iniuste agentibus audacter pro Deo obviat, sed tamen indigentibus quae habet tribuere omnia recusat. Alius iam et ab otioso se sermone restringens, linguae lasciviam superat, sed tamen adhuc insurgentes irae stimulos perfecte non calcat. Alius insurgentem iram iam perfecte edomat, sed tamen adhuc linguam in laetitiam relaxat. Quid est hoc, quod iste eo bono indiget quo alius pollet; et ille, cum multis polleat, abunde aliis bonum adesse considerat quod sibi deesse suspirat, nisi quod mira nobiscum dispensatione agitur, ut per hoc quod alter habet, et iste non habet, [Ebroic. et alii, unus alteri melior.] unus altero melior ostendatur, quatenus tanto ardentius ad humilitatem quisque proficiat, quanto ex bonis quae non habet inferiorem se habentibus pensat? Sicque fit ut dum ille in isto, atque hic in illo respicit quod admiretur, distincta bona et ab altitudine elationis reprimant, et ad studium profectus accendant. Magna namque sollicitudine ad curam nostrae meliorationis accingimur, quando id virtutis in aliis cernimus quod non habemus. Unde Ezechiel propheta, cum volantia animalia descripsisset, adiunxit: Et audivi post me vocem commotionis magnae: Benedicta gloria Domini [Vindoc. et Baluz., de loco suo.] de loco sancto suo, et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram [Ezech. III, 12]. Quid namque alas animalium, nisi virtutes debemus sentire sanctorum? Qui dum terrena despiciunt, ad coelestia volando sublevantur. [Vet. XI.] Unde recte etiam per Isaiam dicitur: Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae [Isai. XL, 31]. Volantia itaque animalia alis suis se vicissim feriunt, quia sanctorum mentes in eo quod superna appetunt, consideratis invicem alternis virtutibus excitantur. Ala enim sua me percutit, qui exemplo sanctitatis propriae me ad melius accendit. Et ala mea vicinum animal ferio, si aliquando alteri opus bonum quod imitetur ostendo.
7 [20. ] Quod exemplo sanctorum apostolorum Pauli et Petri confirmatur.---Sed quia sanctorum vitam significari istis animalibus diximus, libet in ipso volatu animalium oculos mentis attollere, et quanta vicissim alarum percussione se excitent, subtili consideratione pensare. Paulus namque, cum caeterorum sanctorum sollicitudinem in praedicatione robustius laborando transcenderet, ut ab elatione se premeret, et vires suas in humilitatis gremio nutriret, crudelitatis suae antiquae non immemor, apostolorum omnium innocentiam contemplatus, ait: Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Et tamen eorumdem omnium apostolorum primus, quasi accepti principatus oblitus, ac si minus ipse aliquid saperet, in Paulo sapientiam miratur, dicens: Sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu [II Petr. III, 15]. Ecce Paulus in apostolis miratur innocentiam, ecce apostolorum princeps miratur in Paulo sapientiam. [Vet. XII.] Quid est hoc, nisi quod sancti viri, dum virtutum consideratione vicissim sibi alios praeferunt, volantia animalia alarum percussione se tangunt, ut eo ad volatum se altius excitent, quo humilius alter in altero quod admiretur videt? Hinc itaque colligendum est quanta debemus sollicitudine meliorum vitam conspicere nos, qui in infimis iacemus, si et hi qui iam tanta sanctitate sublimes sunt, ut per humilitatis gressum ad maiora proficiant, adhuc quaerunt in aliis quod imitantes admirentur.
8 [21. ] Reprobi ad deteriorum exempla semper convertuntur.---Sed haec reprobi nesciunt, quia mentis oculos semper in infimis premunt, qui et si quando in viam Domini veniunt, non ad meliorum vestigia, sed ad intuenda semper deteriorum exempla vertuntur. Neque enim eorum vitam considerant, quibus se humiliando postponant, sed quibus superbiendo se praeferant. Deteriores namque respiciunt, quibus meliores se esse gloriantur; et idcirco proficere ad meliora non possunt, quia hoc sibi sufficere aestimant, quod pessimos antecedunt. O miseri, viam pergunt, et in terga respiciunt. Per spem quidem, quasi ante se pedem proferunt, sed per considerationem pravorum hominum post se oculos tendunt. Recti videri appetunt, sed ad inveniendos se tortam regulam sumunt. Si enim semetipsos quales sunt cognoscere appetunt, non deteriorum conspicere, sed meliorum exempla debuerant. Idcirco ergo peccatores se esse non intelligunt, quia homines non attendunt. Nam si homines attenderent quantum peccando distarent a bonis hominibus, invenirent. De hoc ergo poenitente qui idcirco bonorum exempla considerat ut sibimetipsi quantum a bono recessit innotescat bene dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.111r csg208.69

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik