Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT VII.
1 | IBID. Et reddet homini iustitiam suam. |
2 | [13. ] Qua ratione iustitia, nostra dicatur.---Iustitia nostra dicitur, non quae ex nostro nostra est, sed quae divina largitate fit nostra, sicut in Dominica oratione dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie [Luc. XI, 3]. Ecce et nostrum dicimus; et tamen, ut detur oramus. Noster quippe fit, cum accipitur, qui tamen Dei est, quia ab illo datur. Et Dei ergo est ex munere, et noster fit veraciter per acceptionem. Ita ergo hoc loco homini suam iustitiam Dominus reddit, non quam ex semetipso habuit, sed quam conditus ut haberet accepit, et in qua lapsus perseverare noluit. Illam ergo iustitiam reddet Deus homini, ad quam conditus fuit, ut inhaerere Deo libeat, ut minacem eius sententiam pertimescat, ut serpentis callidi blandis iam promissionibus non credat. |
3 | [14. ] Quotidie diabolus verba Dei de cordibus hominum conatur evellere.---Quod enim in paradiso egit , hoc quotidie antiquus hostis agere non desistit. Verba quippe Dei de cordibus hominum molitur evellere, atque in eis ficta promissionis suae blandimenta radicare; quotidie id quod Deus minatur levigat, et ad hoc credendum quod falsum promittit invitat. Falso enim pollicetur temporalia, ut mentibus hominum ea supplicia leviget quae Deus minatur aeterna. Nam cum praesentis vitae gloriam spondet, quid aliud dicit quam, Gustate, et eritis sicut dii? [Vet. VIII.] Ac si aperte dicat: Temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete. Et cum timorem divinae sententiae amovere conatur, quid aliud loquitur quam id quod primis hominibus dixit: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Sed quia divino munere redemptus homo iustitiam recepit, quam dudum conditus amisit, robustiorem se iam contra blandimenta callidae persuasionis exercet, quia experimento didicit quantum obediens esse debeat praecepto. Et quem tunc culpa duxit ad poenam, nunc poena sua restringit a culpa, ut tanto magis delinquere metuat, quanto cogente supplicio et ipse iam quod perpetravit accusat. Unde et sequitur: |