monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, V. <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT VI.

1 IBID.---Et videbit faciem eius in iuvito.
2 [10. ] Duplex compunctio, una tristitiae, altera laetitiae lacrymas eliciens. Ex hac ineffabile gaudium oritur.---Superius dictum est [Lib. XXIII, n. 40 et seq.], quomodo Deus innotescendo afficit, nunc vero dicitur quomodo dum innotescit exhilarat. Aliter enim quisque compungitur, cum, interna intuens, malorum suorum pavore terretur; aliter vero compungitur, [Vindoc., cum gaudia aeterna.] cum, gaudia superna conspiciens, spe quadam et securitate roboratur. Illa compunctio afficientes et tristes, haec vero laetas lacrymas movet. Iubilum namque dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri; et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. Unde David propheta intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere quantum sermone non valent aperire, ait: Beatus populus, qui scit iubilationem [Psal. LXXXVIII, 16]. Non enim ait, Qui loquitur; sed, Qui scit, quia sciri quidem iubilatio intellectu potest, [Vindoc., sed dictu; abest, sed, a Colb. et Baluz.] sed dicto exprimi non potest. Sentitur per illam quippe, quod ultra sensum est. Et cum vix ad hoc contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quomodo ad hoc exprimendum sufficiat lingua dicentis? Quia ergo cordibus nostris lux se veritatis insinuans, modo districtam iustitiam praetendendo contristat, modo interna gaudia aperiendo laetificat; post tentationum amaritudines, post tribulationum luctus, apte subiungitur: Videbit faciem eius in iubilo.
3 [11. ] Ad illud non pervenitur nisi prius purgata igne tribulationis mente.---Menti enim nostrae de consideratione caecitatis suae prius ignis tribulationis immittitur, ut omnis vitiorum aerugo concremetur; et tunc mundatis oculis cordis illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut prius purgemus lugendo quod fecimus; et postmodum manifestius contemplemur per gaudia quod quaeramus. Prius a mentis acie exurente tristitia interposita malorum caligo detergitur, et tunc resplendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Quo utcunque conspecto, in gaudio cuiusdam [In Ed. Rom. Sixti V, severitatis; pro quo Mss. Anglic. et nostri habent, securitatis.] securitatis absorbetur, et quasi post defectum vitae praesentis ultra se rapta, in quadam novitate aliquo modo recreatur. Ibi mens ex immenso fonte infusione superni roris aspergitur; ibi non se sufficere ad id quod rapta est contemplatur, et veritatem sentiendo, videt quia quanta est ipsa veritas, non videt. Cui veritati tanto magis se longe existimat, quanto magis appropinquat, quia nisi illam utcunque conspiceret, nequaquam eam conspicere se non posse sentiret.
4 [12. ] Animus in contemplatione luce divina reverberatus ad se relabitur. Contemplatio non est solida et permanens visio.---Adnisus ergo animi, dum in illam intenditur, immensitatis eius coruscante circumstantia reverberatur. Ipsa quippe cuncta implens, cuncta circumstat; et idcirco mens nostra nequaquam se ad comprehendendam incircumscriptam circumstantiam dilatat, quia eam inopia suae circumscriptionis angustat. Unde et ad semetipsam citius labitur, et prospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis, ad sua ima revocatur. Haec ipsa tamen per contemplationem facta non solida et permanens visio, sed, ut ita dixerim, quasi quaedam visionis imitatio, Dei facies dicitur. [Vet. VII.] Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito cognitionem Dei, faciem eius vocamus. Unde Iacob postquam cum angelo [Baluz. et Colb., locutus est.] luctatus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem [Genes. XXXII, 30]. Ac si diceret: Cognovi Dominum, quia me cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus testatur in fine dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum [I Cor. XIII, 12]. Quia ergo post laborum certamina, post tentationum fluctus, saepe [Iidem, saepe in excelsis.] in excessu anima suspenditur, ut cognitionem divinae praesentiae contempletur, quam tamen praesentiam et sentire possit, et explere non possit, recte post tot labores de hoc tentato homine dicitur: Videbit faciem eius in iubilo. Quia vero unusquisque quanto amplius coelestia contemplatur, tanto magis a terrena operatione corrigitur, bene post gratiam contemplationis, iustitiam subdit operationis, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.110r csg208.66

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik