Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT II.
1 | CAP. XXXIII, VERS. 23, 24.---Si fuerit pro eo angelus loquens unum de similibus, ut annuntiet hominis aequitatem, miserebitur eius. |
2 | [Rec. II.] [ 2. ] Christus Deus et homo pro hominibus Deum interpellat. Incarnationis oeconomia.---Quis enim est iste angelus, nisi ille qui per prophetam dicitur: Magni consilii angelus ? Quia enim Graeca lingua evangelizare denuntiare dicitur, semetipsum nobis annuntians Dominus angelus vocatur. Et bene ait: Si fuerit pro eo angelus loquens, quia, sicut ait Apostolus, etiam interpellat pro nobis . Sed quid pro nobis loquatur, audiamus: Unum de similibus. Mos medicinae est ut aliquando similia similibus, aliquando contraria contrariis curet. Nam saepe calida calidis, frigida frigidis; saepe autem frigida calidis, calida frigidis sanare consuevit. Veniens ergo ad nos desuper medicus noster, tantisque nos inveniens languoribus pressos, quiddam nobis simile, et quiddam contrarium apposuit. Ad homines quippe homo venit, sed ad peccatores iustus. Concordavit nobis veritate naturae, sed discrepavit a nobis vigore iustitiae. Vitiosus enim homo corrigi non poterat nisi per Deum. Videri autem debuit qui corrigebat, ut praebendo imitationis formam, anteactae malitiae mutarent vitam. Sed videri ab homine non poterat Deus; ergo homo factus est, ut videri potuisset. [Vet. II.] Iustus igitur atque invisibilis Deus, apparuit similis nobis homo visibilis, ut dum videtur ex simili, curaret ex iusto; et dum veritate generis concordat conditioni, virtute artis obviaret aegritudini. |
3 | [3. ] Dominus in carne veniens, nec culpam ex vitio, nec poenam ex necessitate suscepit.---Quia ergo in carne veniens Dominus, non culpam nostram ex vitio, non poenam ex necessitate suscepit (nulla enim labe peccati pollutus, reatus nostri teneri conditione non potuit, atque ideo mortem nostram omni necessitate calcata, cum voluit, sponte suscepit), recte dicitur quod pro tentato homine iste angelus unum de similibus loquitur, quia nec ita natus ut reliqui, nec ita mortuus, nec ita resuscitatus. Non enim cooperante coitu, sed Spiritu sancto superveniente conceptus est . Natus autem materna viscera et fecunda exhibuit, et incorrupta servavit. Rursum nos omnes cum nolumus morimur, quia ad solvendae poenae debitum culpae nostrae conditione coarctamur; ille autem, quia nulli admistus est culpae, nulli ex necessitate succubuit poenae. Sed quia culpam nostram dominando subdidit, poenam nostram miserando suscepit, sicut ipse ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam . Qui etiam praemisit: Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Rursum non ut reliqui suscitatus est, quia nostra resurrectio in saeculi finem dilata est, illius vero die tertio celebrata. Et nos quidem per illum resurgimus, nam ipse per se. Neque enim qui Deus erat sicut nos ab alio ut resuscitari potuisset indigebat. In eo ergo eius resurrectio distat a nostra, quod non per nosmetipsos resurgimus, sicut ipse. Pro eo enim quod simpliciter homines sumus, superiori adiutorio ut resurgere valeamus indigemus. Ille autem eiusdem resurrectionis vim cum Patre et Spiritu sancto Deus exhibuit, quam tamen solus in humanitate percepit. [Vet. III.] Quia igitur Dominus vere natus, vere mortuus, vere suscitatus, in omnibus tamen distat a nobis magnitudine potentiae, sed sola concordat nobis veritate naturae, bene dicitur, quia pro nobis angelus iste unum de similibus loquitur. Cum enim in cunctis operationibus suis immensa nos virtute transcendat, in uno tamen a nobis, id est in formae veritate non discrepat. |
4 | [4. ] Pro nobis Patri loquitur, cum se nobis similem ostendit.---Per hoc pro nobis Patri loquitur, per quod semetipsum nobis similem ostendit. Loqui quippe eius, vel interpellare, est ipsum se pro hominibus hominem demonstrare. Et bene cum dixisset: Unum de similibus loquitur, illico adiunxit: Ut annuntiet hominis aequitatem. Quia nisi ille hominibus similis fieret, aequus homo ante Deum non appareret. Inde quippe annuntiat aequitatem nostram, unde suscipere dignatus est infirmitatem nostram. Omnes videlicet nos inimica illa persuasio in culpae contagio ab ipsa radice polluerat , nullusque erat qui apud Deum pro peccatoribus loquens, a peccato liber appareret, quia ex eadem massa editos aeque cunctos par reatus involverat . Proinde venit ad nos Unigenitus Patris, assumpsit ex nobis naturam, non perpetrans culpam. Sine peccato quippe esse debuit, qui pro peccatoribus intervenire potuisset, quia nimirum alienae pollutionis contagia non tergeret, si propria sustineret. Bene ergo dicitur quia in eo quod similis nobis apparuit, aequitatem hominibus annuntiavit. Intercedens enim pro peccatoribus, semetipsum iustum hominem qui pro aliis indulgentiam mereretur ostendit. Sequitur: |