monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, CAPUT I.

1 [1. ] Cuncti, etiam electi, tentationibus obnoxii sunt.---Eliu vim supernae dispensationis insinuans, de [Colb. et Baluz., elati; manifesta hallucinatione.] electi uniuscuiusque percussione intulit, dicens: Appropinquabit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis. Et dum tentatum hominem demonstrat unum, in qua tentatione sit positum humanum genus ostendit universum; dumque narrat quid specialiter agatur in singulis, liquido intimat quid generaliter agatur in cunctis. Sic enim tentationem expressit quorumdam, proprie singulorum, ut possit intelligi et universaliter omnium. Cunctum quippe electorum genus in hac vita huius taedio laboris afficitur. Unde et mox huic generali pestilentiae generale subintulit remedium medicinae, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.108v csg208.59

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik