monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XXVI. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XXVII [Rec. XIX].

1 VERS. 22.--- [Baluz., Utic. et al. Norm., appropinquavit; et ita infra.] Appropinquabit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis.
2 [53. ] A corruptela, cum magis imminere videtur in tentatione, liberamur.---Tentati enim uniuscuiusque iusti anima corruptioni appropinquare dicitur quando, ne eam virtus possit extollere, per flagella compellitur quid sit ex propria infirmitate [Vindoc. ac plerique, cognoscere.] sentire. Corruptioni videlicet appropinquat, quia ex suis se viribus [Ebroic. et Vindoc., corruptioni proximum.] perditioni proximum non ignorat, ut hoc quod a perditione longe est, non sibi, sed Domino tribuat. Appropinquat vero mortiferis, quia ex infirmitate carnis proximum se peccatis mortem ferentibus respicit, a quibus divino munere tanto magis longe fit, quanto se eis proximum ex suis meritis deprehendit. Per contemplationem conditionis suae David corruptioni appropinquaverat, cum dicebat: Memento, Domine, quod pulvis sumus: homo sicut fenum dies eius [Psal. CII, 15]. Per contemplationem quoque infirmitatis propriae Paulus mortiferis appropinquaverat, cum dicebat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 23]? Corruptioni ergo [Al., vel mortiferis.] et mortiferis appropinquare est, considerata infirmitate humanitatis suae, peccatorem se ex suis meritis cernere, atque apud se arrogantiam ex propriis viribus non habere. Quid enim sumus, si a conditoris nostri protectione deseramur? Quae nimirum protectio minus necessaria creditur, si semper habeatur. Sed utiliter plerumque subtrahitur, ut sibimetipsi homo quam sine illa nihil sit ostendatur. Manus igitur Dei aliquando nos nobis per adversa insinuat, quae etiam nescientes nos in prosperis portat. Qua destituti dum cadere incipimus, et tamen adiuti retinemur, et doctrina fit quod in lapsu trepidamus, et custodia quod in statu permanemus.
3 [54. ] Nunquam de viribus nostris praesumendum.---Nemo ergo se alicuius virtutis aestimet, etiam cum quid fortiter potest, quia si divina protectio deserat, ibi repente enerviter obruitur, ubi se valenter stare gloriabatur. Quid est enim quod vir Dei contra altare Samariae ad prophetandum directus praesente rege auctoritatem liberae vocis exercuit, eiusdemque regis extensum brachium [Pler. Editi, miserabiliter. At Mss. Baluz., Colb., Turon., Vindoc., Norm., Anglic. et vet. Ed. Basil., mirabiliter.] in rigorem mirabiliter astrinxit, quod tamen mox misericorditer saluti restituit [III Reg. XIII, 4]? cuius in domo invitatus comedere noluit, quia ne in via comederet, prohibitionis dominicae praecepta servavit? Qui tamen in eadem via et seductus comedit, et pastus interiit. Qua in re quid subtili consideratione colligimus, quid, ut ita dixerim, [Ita Mss. et vet. Ed. In recent. habes: formidandum suspicamur nisi quod forsitan quia. In Baluz., pro suspicamur, legitur suspicamus, et in Colb., suscipiamus. Sed mendis crassissimis scatent hi Codices vetustissimi, quod tantae antiquitatis pondus et pretium multum elevat.] formidando suspicamur, nisi quod forsitan apud semetipsum tacitus pro praeceptis dominicis regem se contempsisse gloriabatur? [Revocavimus ex Mss. unde, cuius omissione mutilus est sensus in aliis editis.] Unde ab interna mox soliditate quassatus est; et inde ei in opere culpa subrepsit, unde gloria in corde surrexit, ut prophetae falsi verbis deceptus disceret, quia nequaquam propriae fortitudinis fuerit, quod ad regis verba restitisset. Bene autem ex eius ore mortis sententiam accepit, cuius seductione a vitae praecepto deviavit, ut inde poenam veraciter sumeret, unde culpam negligenter admisisset. Quia igitur unumquemque electum suum divina gratia tunc magis erudiendo custodit, cum quasi percutiens deserit, dicatur recte: Appropinquabit corruptioni anima eius, et vita illius mortiferis, ut quo se suis viribus vicinum morti per adversa considerat, eo in cunctis quae fortiter egerit, ad divinae spei munimen fugiens solidius vivat.
Gregorius Magnus HOME

bke22.108r csg208.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik