2 | [32. ] Nemo quantum profecerit, nisi inter adversa cognoscit.---Cum enim flagellis prementibus omnis exterior voluptas atteritur, internae fortitudinis ossa nudantur. Quid autem hoc loco carnis nomine nisi ipsa delectatio carnalis accipitur? Vel quid per ossa nisi virtutes animae designantur? Tabescit ergo caro, et ossa nudantur, quia dum flagellis arguentibus carnalis delectatio extenuatur, ea quae dudum quasi sub carne latuerant virtutum fortia patefiunt. Nemo quippe quantum profecerit nisi inter adversa cognoscit. Cum enim adsunt prospera, cerni virium documenta non possunt. Unde alias scriptum est: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit ; quia videlicet unusquisque superni doni gratiam in tranquillitate quietis percipit, sed quantum perceperit, in adversitate perturbationis ostendit. Tabescat ergo caro, ut nudentur ossa. Feriamur paternis correptionibus, ut quantum proficimus agnoscamus. Flagellis enim Domini pinguedo carnalis delectationis atteritur, sed virtutum nostrarum ossa patefiunt. Decus nostrum exterius ipsa huius mundi adversitate foedatur, sed quid in nobis intrinsecus latebat ostenditur. Caesis namque apostolis denuntiatum est ne loquerentur ultra in nomine Iesu, sed magna exsultatione gavisi sunt, quod digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati, suisque adversariis cum fiducia responderunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus . Ecce inter adversa validius fidei robur emicuit; ecce concisa est integritas carnium, sed patefacta sunt ossa virtutum. Hinc de eis per Sapientiam dicitur: Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se . Tentati sunt quippe adversitate plagarum, sed digni inventi sunt nudatione ossium. Nam quia haec eorum illa tentatio est quae ex flagellis adhibetur, illic aperte declaratur, dum sequitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos . Quia ergo uniuscuiusque vires non nisi per adversa patefiunt, bene dicitur: Tabescet enim caro eius, et ossa quae tecta fuerant nudabuntur. Tabescit enim caro, dum omne quod fluxum infirmumque est flagellis atteritur. Nudantur ossa, dum per haec in nobis etiam quod validum latet aperitur. Quia vero, sicut et superius dictum est, in ipsa adversitate tentationis non solum detegitur robur fortitudinis, sed etiam cognoscitur infirmitas humanitatis, et tentatus quisque ostendit quidem quantum de Deo profecerit, sed in ipsis flagellorum afflictionibus etiam quantum de semetipso sit infirmus agnoscit, quia non tantummodo nudantur ossa, sed etiam tabescit caro, apte subiungitur: |