Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XXIV .
1 | VERS. 19.---Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius marcescere facit. |
2 | [46. ] In praesenti vita, omnis quam nobis paramus requies tentationibus turbatur. In quolibet secessu vivere sine tentationibus non possumus.---In Scriptura sacra lectus, sive grabatus, seu stratum, aliquando voluptas carnis, aliquando repausatio in bonis operibus, aliquando requies temporalis accipitur. Quid est enim quod in Evangelio sanato cuidam Dominus dicit: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam , nisi quod per grabatum voluptas corporis designatur? Et iubetur utique ut hoc sanus portet, ubi infirmus iacuerat, quia nimirum omnis qui adhuc vitiis delectatur, infirmus iacet in voluptatibus carnis. Sed sanatus hoc portat ubi infirmus iacuerat, quia divino adiutorio ereptus a vitiis, eiusdem carnis contumelias postmodum tolerat, in cuius prius desideriis requiescebat. Rursum per lectum vel stratum repausatio in bonis operibus designatur. Unde in apostolorum Actibus Petrus apostolus dicit: Aenea, sanet te Dominus Iesus Christus; surge, et sterne tibi . Quid est dicere, Surge, nisi, mala quae perpetrasti, derelinque? Et quid est dicere, Sterne tibi, nisi, mercedis causas in quibus requiescere debeas operare? ut et deserat surgendo quae fecit, et inveniat sternendo quod fecerit. Quod utrumque Propheta breviter comprehendit, dicens: Declina a malo, et fac bonum . Declinare quippe a malo est ab eo quo iacuit surgere; bonum vero facere, est mercedis opera, in quibus requiescere debeat, praeparare. Qui enim declinat a malo, sed bona adhuc non facit, surrexit quidem ab eo quo iacuit, sed ubi requiescere debeat, nondum stravit. Et rursum lectus vel stratum requies temporalis accipitur, sicut scriptum est: Universum stratum eius versasti in infirmitate eius . Cum enim quisque curis saecularibus fatigatus deserere per divinam gratiam huius mundi itinera laboriosa compungitur, cogitare solet quomodo praesentis vitae desideria fugiat, et ab eius laboribus requiescat, sibique mox desideratae quietis ordinem quaerit, et velut quoddam stratum, sic a cunctis laboribus cessationis locum invenire concupiscit. Sed quia in hac vita adhuc homo positus, in cuiuslibet ordinis loco, in cuiuslibet secreti secessu vivere sine tentationibus nullatenus potest, plerumque in id quod ad requiem construitur, maior dolor tentationis invenitur. Unde recte per Prophetam dicitur: Universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Ac si diceret: Omne quod hic sibi paravit ad requiem, hoc ei mutasti occulto iudicio ad perturbationem. Quod pio quidem Dei consilio agitur, ut huius peregrinationis tempore electorum vita turbetur. |
3 | [Vet. XXIV.] [ 47. ] Hic optimo Dei consilio affligimur, ne viam pro patria diligamus.---Via quippe est vita praesens, qua ad patriam tendimus; et idcirco hic occulto iudicio frequenti perturbatione conterimur, ne viam pro patria diligamus. Solent etenim nonnulli viatores, cum amoena fortasse in itinere prata conspiciunt, pergendi moras innectere, et a coepti itineris rectitudine declinare, eorumque gressus tardat pulchritudo itineris, dum delectat. Electis ergo suis ad se pergentibus Dominus huius mundi iter asperum facit, ne dum quisque vitae praesentis requie, quasi amoenitate viae pascitur, magis eum diu pergere, quam citius pervenire delectet; ne, dum oblectatur in via, obliviscatur quod desiderabat in patria. Quia ergo in hac vita omnis nostra, quam fortasse paravimus, requies turbatur, recte dicitur: Increpat quoque per dolorem in lectulo, id est, in praesentis vitae requie vel tentationis nos stimulis vel flagelli afflictione conturbat. Nam saepe humanus animus quamlibet brevi tempore sine tentatione in bonis studiis fuerit, mox de eisdem studiis in quibus quiescendo se exerit, de ipsis virtutibus quibus multiplicari nititur, dum proficere se sentit, elevatur. Unde pio rectoris nostri moderamine, impulsu tentationis afficitur, ut in eo ipsa profectus sui elatio comprimatur. Quapropter postquam dixit: Increpat quoque per dolorem in lectulo, apte subiunxit [Rec. XVI]: Et omnia ossa eius marcescere facit. |
4 | [48. ] Per tentationem cognoscimus, quid ex viribus propriis, quid divino ex munere possimus.---Ossa in Scriptura sacra virtutes accipimus, sicut scriptum est. Dominus custodit omnia ossa eorum, unum ex eis non conteretur . Quod utique non de ossibus corporis, sed de viribus dicitur mentis. Nam certe novimus quod et multorum martyrum corporaliter ossa confracta sunt, et persecutores Domini, latronis illius, cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso , sicut latronis alterius in cruce crura fregerunt. Cum ergo increpat per dolorem in lectulo, omnia ossa facit marcescere, quia cum in ea requie quam nobis ab hoc saeculo praeparamus flagello tentationis afficimur, qui fortasse de virtutibus nostris inflari potuimus, cognitae infirmitatis nostrae taedio extenuamur. Cum enim sicut cupimus ad Deum proficimus, si profectum nostrum tentatio nulla pulsaret, alicuius nos fortitudinis esse crederemus. Sed quia nobiscum superna dispensatione agitur, ut infirmitatis nostrae quia proficientes obliviscimur, tentati recolamus, et in profectu nostro quid de divino munere, et in tentatione cognoscimus quid de propriis viribus sumus. Quae nos profecto tentatio ad plenum raperet, nisi protectio superna servaret. Sed pulsat, nec frangit; impellit, nec movet; quatit, nec deiicit, ut de nostra infirmitate sentiamus esse quod quatimur, et de divino munere esse quod stamus. Et quia saepe anima alicuius boni sibi conscia, cum virtutes suas sibi ad memoriam revocat, quadam delectatione pascitur, et quasi gratulatione propriae plenitudinis impinguatur, bene dicitur quod tentatione pulsante marcescunt ossa, quia dum propria infirmitas tentatione interrogante cognoscitur, omnis illa nostrarum virium, velut pinguis viridisque gratulatio, subito anxietatis moerore siccatur, et qui nos alicuius esse momenti bona nostra pensando credidimus, pulsati paulo amplius perituros nos iam iamque formidamus. Tunc omne bonorum nostrorum gaudium vertitur in pavorem poenarum. Tunc iniquos nos esse deprehendimus, qui sanctos paulo ante credebamus. Tabescit mens, stupent oculi, omne quod prius prosperum arridebat evanescit; lux ipsa fastidio est, et solae se in animo tenebrae moeroris effundunt; nihil quod delectet aspicitur, triste est quidquid occurrit. Unde et apte sequitur: |