2 | [45. ] Sic eruitur anima a corruptione et a divini iudicii gladio.---Omnis quippe peccator ab hac corruptione vitiorum illuc ad gladium compellitur transire poenarum, ut unde hic inique delectatus est, inde illic iuste crucietur. Notandum est ergo quod Deus nobis per somnium loquens, prius nos a corruptione, et postmodum a gladio liberat, quia nimirum illius vitam illic eripit ab ultione supplicii, cuius hic mentem subrahit a delectatione peccati. Neque enim illic habet quod formidare debeat de gladio sententiae, quem hic post emendationem suam pollutio non corruperit culpae. Bene ergo dicitur: Eruens animam eius de corruptione, et vitam illius, ut non transeat in gladium. De corruptione namque ad gladium transire est post peracta vitia ad toleranda supplicia pervenire. Sequitur: |