2 | [44. ] Compunctione avertimur a peccatis prius perpetratis, et a superbia liberamur.---Quid enim homo de seipso nisi peccatum fecit? Et scriptum est: Initium omnis peccati superbia . Bene ergo dicitur quia homo cum ab his quae fecit avertitur de superbia liberatur. Contra conditorem quippe superbire est praecepta eius peccando transcendere, quia quasi a se iugum dominationis eius excutit, cui per obedientiam subesse contemnit. At contra qui id quod fecit vitare appetit, id quod a Deo factus est recognoscit, et ad conditionis suae ordinem humiliter redit, dum sua opera fugiens, talem se qualis a Deo factus est diligit. Quia vero per hanc intelligentiam gloria sempiterna recipitur, supplicia aeterna vitantur, apte subiungitur: |