monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XIX . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XX [Vet. XX, Rec. XII].

1 VERS. 15.---Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo.
2 [37. ] Vox Dei auditur quando tranquilla mente ab operibus saecularibus quiescitur.---Quid est quod per somnium nobis locutio divinitatis innotescit, nisi quod Dei secreta non cognoscimus, si in terrenis desideriis vigilemus? In somnio enim exteriores sensus dormiunt, et interiora cernuntur. Si ergo interna contemplari volumus, ab externa implicatione dormiamus. Vox videlicet Dei quasi per somnium auditur, quando tranquilla mente ab huius saeculi actione quiescitur, et in ipso mentis silentio divina praecepta pensantur. Cum enim ab externis actionibus mens sopitur, tunc plenius mandatorum Dei pondus agnoscitur. Tunc verba Dei mens vivacius penetrat, cum ad se admittere curarum saecularium tumultus recusat. Male autem homo vigilat, quando eum saecularium negotiorum aestus insolenter inquietat. Aurem quippe cordis terrenarum cogitationum turba dum perstrepit claudit, atque in secretario mentis, quanto minus curarum tumultuantium sonus compescitur, tanto amplius vox praesidentis iudicis non auditur. Neque enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, sed dum sic interius erudiri appetit, ut tamen exterius implicetur, unde exterius auditum aperit, inde interius obsurdescit. Moyses admistus Aegyptiis quasi vigilabat, et idcirco vocem Domini in Aegypto positus non audiebat [Exod. II, 11, 12, seq.]. Sed exstincto Aegyptio, postquam in desertum fugit, illic dum quadraginta annis deguit, quasi ab inquietis terrenorum desideriorum tumultibus obdormivit; atque idcirco divinam vocem percipere meruit, quia per supernam gratiam quanto magis ab appetendis exterioribus torpuit, tanto verius ad cognoscenda interiora vigilavit. Rursus Israelitici populi turbis praelatus, ut legis praecepta percipiat, in montem ducitur, atque ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur [Exod. XIX, 3].
3 [Vet. XXI.] [ 38. ] Qui exterioribus ministeriis deserviunt, studiose ad cordis secreta refugiant.---Unde et sancti viri qui exterioribus ministeriis deservire officii necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta refugiunt; ibique cogitationis intimae cacumen ascendunt, et legem quasi in montibus percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suae vertice supernae voluntatis sententiam perscrutantur. Hinc est quod idem Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum redit, ibique secreto Dominum consulit, et [Norm. et Colb., quid certius.] quid certi decernat agnoscit. Relictis quippe turbis ad tabernaculum redire, est, postpositis exteriorum tumultibus, secretum mentis intrare. Ibi enim Dominus consulitur, et quod foris agendum est publice, intus silenter auditur. Hoc quotidie boni rectores faciunt, cum se res dubias discernere non posse cognoscunt, ad secretum mentis, velut ad quoddam tabernaculum revertuntur; divina lege perspecta, quasi coram posita arca, Dominum consulunt, et quod prius intus tacentes audiunt, hoc foris postmodum agentes innotescunt. Ut enim exterioribus officiis inoffense deserviant, ad secreta cordis recurrere incessabiliter curant; et sic vocem Dei quasi per somnium audiunt, dum in meditatione mentis [Al., a carnalibus sensibus, ut legitur in Vindoc., Norm. et aliis, a Gussanv. visis.] a carnalibus motibus abstrahuntur. Hinc est quod sponsa in Canticis canticorum sponsi vocem quasi per somnium audierat, quae dicebat: Ego dormio, et cor meum vigilat [Cant. V, 2]. Ac si diceret: Dum exteriores sensus ab huius vitae sollicitudinibus sopio, vacante mente vivacius interna cognosco. Foris dormio, sed intus cor vigilat, quia dum exteriora quasi non sentio, interiora solerter apprehendo.
4 [39. ] Nonnisi obscure et quasi visione nocturna, divina et interna contemplamur.---Bene ergo Eliu ait quia per somnium loquitur Deus, atque apte subdidit, In visione nocturna. Nocturna enim visio apparere contemplatione mentis sub quibusdam imaginibus solet. In diurna autem luce certius cernimus, in nocturna vero visione cunctanter videmus. Et quia sancti omnes quandiu in hac vita sunt divinae naturae secreta quasi sub quadam imaginatione conspiciunt, quia videlicet necdum sicut sunt ea manifestius contemplantur, bene Eliu, postquam dixit Deum nobis per somnium loqui, subdit: In visione nocturna. Nox quippe est vita praesens, in qua quandiu sumus, per hoc quod interna conspicimus, sub incerta imaginatione caligamus. Propheta namque ad videndum Dominum quadam se premi caligine sentiebat, dicens: Anima mea desideravit te in nocte [Isai. XXVI, 9]. Ac si diceret: In hac obscuritate vitae praesentis videre te appeto, sed adhuc infirmitatis nubilo circumscribor. David quoque huius noctis [In Ed., caliginem videns. Lectionem Mss. Anglic., Norm., Vindoc., etc., expressimus.] caliginem vitans, claritatem veri luminis praestolatus ait: Mane astabo tibi, et videbo [Psal. V, 5]. Adhuc ergo in nocte minus se videre conspicit, qui ad videndum Deum futurum mane concupiscit. Quia vero, ut diximus, ab exteriori actione cessare dormire est, bene Eliu subdit: Quando irruit sopor super homines. Quia autem sancti viri cum exteriori actioni non deserviunt, intra mentis [Ebroic., cubicula.] cubilia conquiescunt, apte subiungit: Et dormiunt in lectulo. Sanctis enim viris dormire in lectulo est intra mentis suae cubile quiescere. Unde scriptum est: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis [Psal. CXLIX, 5]. Dicatur ergo, quod semel nobis loquitur Deus per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, quia nimirum tunc secreta divinitatis agnoscimus, cum ab huius mundi tumultuosa concupiscentia intra mentis nostrae cubilia segregamur. Quia vero, ut saepe iam diximus, aurem cordis tumultus saecularium negotiorum claudit, et quies secretae considerationis aperit, apte subiungit:
5 VERS. 16.---Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.
6 [40. ] Qui ab exterioribus operibus cessant, ad compunctionem erudiuntur.---Cum enim ab exterioribus actionibus sopiuntur, aperta aure interni examinis causas audiunt. Qui dum subtiliter vel flagella publica, vel iudicia occulta considerant, semetipsos afficere flendo non cessant. [Rec. XIII.] Unde bene dictum est. Et erudiens eos instruit disciplina, quia consideranti menti, et sese per poenitentiam laceranti, quasi quaedam plagae percussionis sunt lamenta compunctionis. Unde etiam Salomon recte vim percussionis utriusque coniungens ait: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris [Prov. XX, 30]. Per livorem quippe vulneris, disciplinam insinuat corporeae percussionis. Plagae vero in secretioribus ventris sunt interna mentis vulnera, quae per compunctionem fiunt. Sicut enim venter cibis repletus extenditur, ita mens pravis cogitationibus dilatata sublevatur. Abstergunt igitur mala, et livor vulneris, et plagae in secretioribus ventris, quia et disciplina exterior culpas diluit, et extensam mentem compunctio poenitentiae ultione transfigit. Sed hoc inter se utraque haec differunt, quod plagae percussionum dolent, lamenta compunctionum sapiunt. Illae affligentes cruciant, ista reficiunt, dum affligunt. Per illas in afflictione moeror est, per haec in moerore laetitia. Quia tamen ipsa compunctio mentem lacerat, eamdem compunctionem non incongrue disciplinam vocat.
7 [41. ] Quatuor modis iusti in compunctione afficiuntur; quod exemplo Pauli ostenditur et Davidis.---Quatuor quippe sunt qualitates quibus iusti viri anima in compunctione vehementer afficitur, cum aut malorum suorum reminiscitur, considerans ubi fuit; aut iudiciorum Dei sententiam metuens, et secum quaerens, cogitat ubi erit; aut cum mala vitae praesentis solerter attendens, moerens considerat ubi est, aut cum bona supernae patriae contemplatur, quae quia necdum adipiscitur, lugens conspicit ubi non est. Malorum suorum Paulus meminerat, et ex eis se in quibus fuerat affligebat, cum diceret: Non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei [I Cor. XV, 9]. Rursum divinum iudicium subtiliter pensans, in futuro male esse metuebat, dicens: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar [I Cor. IX, 27]. Rursus mala praesentis vitae pensabat, cum diceret: Dum sumus [Deest hoc in Mss. Norm. et Colb.] in hoc corpore, peregrinamur a Domino [II Cor. V, 6]. Et: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 23]. Et rursum bona aeternae patriae considerabat, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum [I Cor. XIII, 12]. Atque iterum: Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum manufactam, aeternam in coelis [II Cor. V, 1]. Cuius domus bona intuens, Ephesiis dicit: Ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credidimus [Ephes. II, 18]. Mala vitae praesentis beatus Iob considerans, ait: Tentatio est [Colb., Utic. et alii, vita hominis.] vita humana super terram [Iob. VI, 1]. Unde David quoque, ait: Universa vanitas omnis homo vivens [Psal. XXXVIII, 6]. Et quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur. Qui rursum aeternam patriam contemplatus, et haec mala pensans in quibus erat, atque illa bona considerans in quibus adhuc non erat, ait: Heu me! quia incolatus meus prolongatus est [Psal. CXIX 5]. Et, Ego dixi in pavore meo: proiectus sum a vultu oculorum tuorum [Psal. XXX, 23]. Sublevatus in exstasi, quod nostri interpretes pavorem [In Editis additur particula non, quae omittitur in Mss. Anglicanis et nostris.] proprie vocaverunt, a vultu oculorum Dei vidit se esse proiectum. Post interni quippe luminis visionem, quae in eius anima per contemplationis gratiam radio claritatis emicuit, ad semetipsum rediit; et cognitione percepta, vel quibus illic bonis deesset, vel quibus malis hic adesset, invenit. Neque enim quis praesentis vitae mala sicut sunt conspicere praevalet, si bona aeternae patriae per contemplationis gustum contingere necdum valet. Unde et a vultu oculorum Dei proiectum se esse cognovit. Sublevatus quippe vidit quod de se hic videre non posse ad se relapsus ingemuit.
8 [42. ] Compunctionis effectus in perfectis.---Perfectam scilicet animam ista compunctio afficere familiarius solet, qua omnes imaginationes corporeas insolenter sibi obviantes [Vindoc. et Norm., decutit] discutit, et cordis oculum figere in ipso radio incircumscriptae lucis intendit. Has quippe figurarum corporalium species ad se intus ex infirmitate corporis traxit. Sed perfecte compuncta hic summopere invigilat, ne cum veritatem quaerit, eam imaginatio circumscriptae visionis illudat, cunctasque sibi obviantes imagines respuit. Quia enim per illas infra se lapsa est, sine illis super se ire conatur; et postquam per multa indecenter sparsa est, in unum se colligere nititur, ut si magna vi amoris praevalet, esse unum atque incorporeum contempletur.
9 [43. ] Contemplationis sapor non nisi raptim mentem afficit. Hinc pii gemitus, delectationis tamen expertes.---Unde aliquando ad quamdam inusitatam dulcedinem interni saporis admittitur, ac raptim aliquo modo ardenti spiritu afflata renovatur; tantoque magis inhiat, quanto magis quod amet degustat. [Ebroic. et Vindoc., atque ad hoc intrare appetit.] Atque hoc intra se appetit quod sibi dulce sapere intrinsecus sentit, quia videlicet eius amore dulcedinis sibi coram se viluit; et postquam hanc, utcumque [Iidem cum Utic., Pratel. et Becc., percipere meruit.] percipere potuit, quid sine illa dudum fuisset invenit. Cui inhaerere conatur, sed ab eius fortitudine sua adhuc infirmitate repellitur; et [Ita Norm., cum Vindoc., Colb. et al., ubi Editi habent: quia eius munditiae contemperari non valet.] quia eius munditiam contemplare non valet, flere dulce habet, sibique ad se cadenti infirmitatis suae lacrymas sternere. Neque enim mentis oculum potest in id quod intra se raptim conspexerit figere, quia ipso vetustatis suae usu deorsum ire compellitur. Inter haec anhelat, aestuat, super se ire conatur, sed ad familiares tenebras suas victa fatigatione relabitur. Quia ergo sic affecta anima contra semetipsam grave certamen [Huc revocavimus semetipsam, quae vox in Editis exciderat, licet sensum exquisitiorem efficiat.] tolerat semetipsam, et quia omnis haec de nobis controversia, [Editi recent., cum nos afficit affligit. Non solum redundat affligit, sed etiam sensum tollit. Hinc delevimus, secuti Mss. Colbert., Norm., Vindoc., etc.] cum nos afficit, quamvis delectatione permista, non modicum dolorem parit, Eliu, postquam dixit Deum nobis per somnium loqui, et locutione eius nostras aures aperiri, non immerito eamdem apertionem aurium disciplinam vocat, quia eo magis nos afficiendo conterit, quo magis ad nos per occultam eius inspirationis gratiam internae intelligentiae sonus erumpit. Neque enim fleret extrinsecus quisque quod est, si non intrinsecus potuisset sentire quod nondum est. Namque cum nosmetipsos inspicimus bene conditos, sed ad persuasionem diabolicam pestifera consensione deceptos, in nobismetipsis attendimus aliud esse quod fecimus, aliud quod facti sumus; conditione nos integros, sed culpa vitiatos. Proinde compuncti appetimus vitare quod fecimus, ut ad id quod facti fuimus reformemur. Unde et apte sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.103v csg208.40

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XIX . <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik