2 | [33. ] Quod a Deo nobis meliore patimur, iustum credamus.---Dicatur fortasse ab aliquo: Quis istud vel cum non audit ignorat? Sed nimirum haec sententia vilis creditur, si non ex ipsa intentionis suae radice pensetur. [Vet. XVIII.] Flagellato videlicet loquebatur, qui et percussionis verbera acceperat, et causas verberum nesciebat. Idcirco ergo intulit: Respondebo tibi quod maior sit Deus homine, ut flagellatus homo considerans quia illo maior est Deus, in omne quod patitur eius iudicio se postponat, quo se minorem esse non dubitat; et quod a meliore patitur, iustum credat, etiam si eiusdem iustitiae causas ignorat. Quisquis etiam pro peccato percutitur, nisi murmurando renitatur, eo ipso iam iustus esse inchoat, quo ferientis iustitiam non accusat. Homo namque sub Deo est conditus, et ad conditionis ordinem redit, quando sibi aequitatem iudicis sui, etiam quam non intelligit, anteponit. Bene ergo dicitur: Respondebo tibi quod maior sit Deus homine, ut considerata potentia creatoris, deferveat tumor mentis per memoriam conditionis. Unde David propheta, cum percussionis pondere in excessum vocis erumpere cogeretur, ad considerationem conditionis suae se recolligens, ait: Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti me . Pensavit enim conditionis suae ordinem, et iustitiam percussionis invenit, quia qui benigne eum qui non erat condidit, eum profecto qui erat non nisi iuste percussit. Sequitur: |