monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XVI. <<<     >>> XVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XVII.

1 VERS. 12.---Hoc est ergo in quo non es iustificatus.
2 [30. ] Student magis increpare, quam consolari.---Profecto beatus Iob veraciter dixerat quod absque culpa fuerit flagellatus. Hoc enim ipse de se, quod de illo ad diabolum Dominus dixit: Commovisti me adversus eum, ut affligerem illum frustra [Iob. II, 3]. Sed Eliu non credidit, cessante culpa, potuisse eum etiam pro gratia flagellari. Nesciebat enim flagellis eius non deleri vitium, sed meritum augeri, et pro eo quod sine delicto se dixerat flagellatum, hac eum sententia increpat, dicens: Hoc est ergo in quo non es iustificatus. Habent enim hoc arrogantes proprium, ut plus arguere appetant quam consolari; et quaeque hominibus evenire cognoscunt, ex solis evenisse iniquitatibus arbitrentur. Nesciunt quippe occulta iudicia subtiliter quaerere, atque id quod non intelligunt humiliter perscrutari, quia eos saepe a secretis investigationibus iudiciorum Dei ipsa scientiae suae elatio deiicit, dum extollit.
3 [31. ] Obstaculum est veritatis tumor mentis. Verae scientiae effectus.---Obstaculum namque veritatis est tumor mentis, quia dum inflat obnubilat. Qui et si quando scientiam videntur adipisci, quasi de quadam rerum cortice, et non de secretae dulcedinis medulla pascuntur; micantibusque ingeniis saepe exteriora tantummodo attingunt, sed interni gustum saporis ignorant, videlicet foris acuti, sed intus caeci sunt. Neque id de Deo sentiunt, quod dulce interius sapiat, sed quod excussum exterius sonet. Qui etsi secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt; et si noverunt quomodo sunt, ignorant, ut dixi, quomodo sapiunt. [Vet. XVII.] Et fit plerumque ut fortiter dicant, sed tamen iuxta ea quae dicunt vivere nesciant. Unde bene quidam sapiens dixit: Mihi autem det Deus haec dicere ex sententia [Sap. VII, 15]. Sententia quippe a sensu vocata est. Et recta quae intelligit, non ex sola scientia, sed etiam ex sententia dicere appetit, qui nequaquam tantummodo sciendo dicere, sed sentiendo desiderat experiri quod dicit. Sed mens arrogantium dictorum suorum sensum non penetrat, quia ab interno gustu, recto iudicio [Editi, in eos favores redigitur. Praelucentibus Mss. Anglic., Norm., Baluz., Colb., etc., mutavimus redigitur in reliditur; ex quo exquisitior sensus sequitur. Significatur enim arrogantium mentem ad humanos favores quibus inhiat tanquam ad scopulum allidi.] in eos favores reliditur, quos foris amat. Vera autem scientia afficit, non extollit; nec superbientes quos repleverit, sed lamentantes facit. Qua quisque cum repletus fuerit, primo loco se scire appetit; et iam sui conscius, tanto per illam robustius sapit quanto se infirmum in illa verius recognoscit; atque ampliorem viam huius scientiae ipsa ei humilitas aperit; dumque imbecillitatem suam conspicit, ipsa ei cognitio secretorum sublimium absconditos sinus pandit, qua cognitione pressus, subtilior redditur, [Vindoc., Baluz., Colb. et plur. Norm., qui ad occulta capiatur, obscuro, ne dicam, nullo sensu.] quo ad occulta rapiatur. Eliu ergo in flagellis beati Iob idcirco veracem rationem non invenit, quia eam quaerere humiliter nescit; et increpare potius quam consolari paratior, dicit: Hoc est ergo, in quo non es iustificatus.
4 [32. ] Superbi saepe alios increpando, mentiuntur.---Notandum quoque est quod beatus Iob in nervo pedem suum positum dixit, sed nequaquam mundum se hoc modo, quo ei obiicitur, absque peccato, vel immaculatum, et sine iniquitate fuisse memoravit. Sed Eliu, dum cum austeritate studuit increpare quae dicta sunt, mentiens addidit quae dicta non sunt. Qui enim semper increpare appetunt, et nunquam fovere, multa plerumque increpando mentiuntur. Nam ut arguere docte videantur, fingunt nonnunquam quae redarguant; et cum ipsi equino more in cursum suae ostentationis inferveant, in subiectorum invectionibus ex fictis sibi iniquitatibus campum parant. Sciendum praeterea est, sicut et superius dixi [Num. 31], quod arrogantes viri inflatis suis sermonibus saepe fortia dicta permiscent, nec considerant aliquando [Recent. Ed., quid iuvent, quod sensu caret. Melius in Mss. Angl., Norm., Vindoc., Baluz., etc., quid vivant, hoc est qua ratione vitam componant et instituant; quod etiam habent vet. Ed.] quid vivant, sed pensant studiose quid doceant. Quorum nunc Eliu speciem tenet, qui non recte vivere appetit, sed docere. Quia ergo sciens sed arrogans loquitur, taceamus iam quid tumidum vivit, et audiamus quid solidum dicit. Post tot itaque elationis verba, tandem scientiam suam ostendere inchoans, ait:
Gregorius Magnus HOME

bke22.102r csg208.34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik