monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XV . <<<     >>> XVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XVI.

1 VERS. 5.---Si potes, responde mihi et adversus faciem meam consiste.
2 [29. ] Insulsa plus iusto sibi arrogantium iactantia.---Ecce dum narrat ordinem verae conditionis, in fastum subito superbae elationis erumpit, atque aliis verbis hoc idem replicat, dicens:
3 VERS. 6, 7.---Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, eloquentia mea non sit tibi gravis.
4 Quid est hoc, quod Eliu ordinem verae conditionis agnoscit, et modum rectae locutionis ignorat? Quid est, quod se beato Iob et conditus exaequat, et locuturus exaltat, nisi hoc, quod arrogantes omnes cunctis quidem hominibus se aequaliter conditos meminerunt, sed per fastum scientiae auditores suos aequales sibi vel esse vel credere dedignantur, eisque se per naturae conditionem conferunt, sed per tumorem scientiae superponunt? Aequales quidem se iudicant exstitisse nascendo, sed non aequales remansisse vivendo. [Ebroic., atque ideo quod aequales . . . . iam sunt.] Atque in eo quod aequales quasi vivendo iam non sunt, illud ad maius miraculum revocant, quod aequales nascendo fuerunt. Unde inflatus Eliu dicit: Ecce et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum. Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis [Vet. XVI]. Habent hoc etiam arrogantes proprium, quod prius quam dicant, mira se dicere semper existimant, et locutionem suam admirando praeveniunt, quia vel in acutis sensibus ipsa elatio quanta sit fatuitas ignorant. Notandum quoque est quod Paulus, dum mire Hebraeos admoneret, adiunxit: Rogo autem vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii; etenim perpaucis scripsi vobis [Hebr. XIII, 22]. Eliu autem inania protulit, et quasi consolando subiunxit: Miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis. Ille dicta sua verbum solatii, hic vero eloquentiam, et miraculum vocat. Ecce quam distincti sapores pro deunt fructuum ex diversa radice cogitationum. Ille de magnis humiliter sentit, iste de mininis se inaniter erigit. Quid ergo inter haec, nisi hoc solerter est intuendum, [Ebroic. et alii Norm., quod et ascensura . . . et casura. Baluz., ascensura . . . . . et chariora semper in praeceptis stant, corrupto et contrario sensu. Colb., ascensura . . . et casura semper in praecipitis (forte praecipitiis) stant.] quod et ascensuri in imo se esse considerant, et casuri semper in praecipiti stant? Salomone attestante, qui ait: Ante ruinam exaltatur cor, et ante gloriam humiliatur [Prov. XVI, 18]. Sequitur:
5 VERS. 8-11.---Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum [Abest tuorum a Baluz., Colb. et plur.] tuorum audivi.
6 [Rec. X.]. Atque eamdem vocem subiungens, ait: Mundus sum ego, et absque delicto immaculatus, et non est iniquitas in me. Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi. Posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas. Moxque contra haec verba quae beatum Iob dixisse narravit sententiam suam proferens, ait:
Gregorius Magnus HOME

bke22.102r csg208.33

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik