monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XIV. <<<     >>> XVI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XV [Vet. XV, Rec. IX].

1 VERS. 4.---Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
2 [28. ] Doctrina inordinate prolata sterilescit et foedat.---Subditurus vera, praemisit elata; et dicturus hoc quod recte saperet, ante innotuit quantum tumeret. Sic nimirum, sic arrogantium mentes insaniunt, ut et in eis quae recte sentiunt elationis suae tortitudine depraventur. Unde fit ut etiam eorum recta auditores nequaquam instruant, quia profecto illos per ea quae tumide sentiunt, non ad sui reverentiam, sed ad contemptum vocant. Dumque dictis prudentibus stultitiae verba miscentur, quia stultitia ab audiente despicitur, etiam prudentia non tenetur. Hinc enim per Moysen dicitur: Vir qui fluxum seminis sustinet immundus erit [Levit. XV, 10]. Quid est enim sermo, nisi semen? Qui dum ordinate emittitur, audientis mens quasi concipientis uterus ad boni operis prolem fetatur. Si vero importune defluit, emittentem polluens, generandi virtutem perdit. [Hic admonet Gussanvillaeus in Mss. Vaticanis, inter ista verba, virtutem perdit; et, nam si sermo, attexi quae sequuntur: in mente quippe audientium, semen secuturae cogitationis est addita aequalitas locutionis, quia dum per aurem sermo concipitur, cogitatio in mente generatur. Quid significet, addita aequalitas locutionis, prorsus me latet. Assumentum hoc non legitur in Mss. nostris, imo nec in Excusis, nec in ipsa Edit. Romana Sixti V ad mss. Cod. Vaticanos praesertim adornata.] Nam si sermo semen non esset, de praedicante Paulo nequaquam Athenienses dicerent: Quid vult sibi seminiverbius hic dicere [Act. XVII, 18]? De quo et Lucas dicit: Ipse enim erat dux verbi [Act. XIV, 11]. Semen ergo usui propaginis dicatum incompetenter fluens caetera membra coinquinat, cum sermo per quem in audientium sensibus nasci scientia debuit, si inordinate prodeat, etiam quae recte senserit foedat. Unde Eliu quoque etiam quae recte potest sentire commaculat, dum cui vel quid loquatur ignorat; et quasi fluxum seminis sustinet, [Vindoc., qui linguam. Ita etiam Ebroic., Baluz. et Colb. Plerique Norm., cui linguam.] cum linguam utilitati congruam per verba vanae locutionis movet. Bono autem ordine et factum se astruit, et animatum. Per spiritum factum, et per spiraculum se narrat animatum. Facto quippe Adam, scriptum est: Inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem [Genes. II, 7]. Sed haec quae recte astruit utrum recte exsequatur audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.101v csg208.32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik