monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XIV.

1 VERS. 3.---Simplici corde [Deest meo in Norm.] meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
2 [27. ] De simplicitate falso gloriantur.---Magnae virtutis laus est simplicitas locutionis. Quam quia arrogantes non habent, habere se hanc sollicitius asserunt, ut securius audiantur. Et pure se locuturos denuntiant, quae duplicitatis suae malitiam deprehendi formidant. Saepe autem et falsis vera permiscent, ut inde eorum mendacio citius credatur, unde inesse eis assertio veritatis agnoscitur. Quia igitur Eliu et pure se locuturum perhibuit, et dicta sua appellando sententias favore praecucurrit, eamdem iam sententiam quam promisit adiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.101v csg208.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik