monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, XI . <<<     >>> XIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XII.

1 VERS. 21, 22.---Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo. Nescio enim quandiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.
2 [22. ] Vitae praesentis tempus breve est, quia non permanet.---Recta consideratio, quod Deum homini idcirco non aequat, quia quandiu hic subsistat, vel quando ad Dei iudicium tollatur, ignorat. Et bene ait: Post modicum tollat me factor meus, quia quamlibet longum fuerit tempus vitae praesentis, eo ipso breve est, quo permanens non est. Neque enim dignum est ut diutinum iudicetur, quidquid fine circumscribitur. Sed inter has sententias quas ex veritate solidas profert, ad verba rursum elationis erumpit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.100v csg208.28