2 | [17. ] Errantes dum redarguunt, suam sapientiam ostentare tantum cupiunt, non aliis prodesse. Secus boni praedicatores.---Finis esse locutionis sapientium solet, ut eo usque dicant quo adversariis silentium imponant. Non enim se ostendere, sed prava docentes compescere cupiunt. Postquam vero de amicis Iob dictum est: Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquium; Eliu subiungens, ait: Exspectavi, et non sunt locuti; steterunt, nec responderunt ultra. Et illis iam silentibus, adhuc verba multiplicat, quia videlicet vir arrogans, et formam in se arrogantium intentans, non adversariorum dicta superare, sed suam sapientiam ostentare festinat. Unde et sequitur: |
4 | Hanc enim partem suam omnis arrogans aestimat, si scientiam non tam habeat quam ostendat, quia nimirum omnes elati scientiam non habere appetunt, sed ostendere. Quo contra bene per Moysen dicitur: Vas quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit . Tegmen quippe operculi, vel ligatura, est censura disciplinae, qua quisquis non premitur, quasi vas immundum pollutumque reprobatur. An non vas sine operculo Eliu fuerat, qui hanc esse partem suam aestimaverat, si ostenderet scientiam quam habebat? Quasi enim vas sine operculo, vel ligatura, polluitur, qui per studium ostentationis patens, nullo velamine taciturnitatis operitur. [Vet. X.] Praedicatores autem sancti partem suam reputant, si intus quidem ipsi de sapientia sua gaudeant, foris autem alios ab errore compescant; neque a se ipsis ita loquendo exeunt, ut gaudium mentis in ostensione ponant disertae locutionis, sed bonum scientiae in cordis secreto meditantur, et ibi gaudent ubi hoc percipiunt, non ubi inter tot tentationum laqueos innotescere compelluntur, quamvis cum bonum quod accipiunt innotescunt, media interveniente charitate, ex profectu audientium, et non ex propria ostensione gratulantur. Arrogantes enim cum scientiam accipiunt, nihil se accepisse aestimant, si hanc eos occultam habere contingat. Nusquam quippe suum gaudium, nisi in ore hominum ponunt. Unde et fatuae virgines in vasis suis oleum non sumpsisse referuntur , quia arrogantes omnes cum se ab aliquibus fortasse vitiis continent, bonum gloriae intra conscientias habere non possunt. In vase autem proprio sumpserat Paulus oleum, qui dicebat: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae . Inane ergo vasculum ferre est intus corde vacuo foris humani oris iudicium quaerere. Eliu itaque, quia gloriam dum exterius quaerit intra vas oleum non habet, dicit: Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam. Unde et hoc ipsum, quod de fervore vanae gloriae intus patitur, verbis sequentibus aperit, dicens: |