monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, VIII . <<<     >>> X.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT IX.

1 VERS. 14.---Nihil locutus est mihi, et ego non secundum vestros sermones respondebo illi.
2 [16. ] Superbi, cum corripiuntur, non audiunt, aut dissimulant.---Quid est, quod ait: Nihil locutus est mihi? Nunquid sancta Ecclesia per praedicatores iustos cum intra se arrogantes conspicit, erudire ac redarguere praetermittit? Exercet haec, et quotidie exercere non cessat. Sed Eliu, qui loquentem publice beatum Iob audierat, dicat: Nihil locutus est mihi, quia nimirum omnes arrogantes voces quidem sanctae Ecclesiae audiunt, sed sibi eas dici dissimulant, quando elationis vitium emendare contemnunt. Nec se de superbia redargui aestimant, quia esse se humiles putant, qui etiam redargui despiciunt, dum sapientiores se et ipsis redarguentibus arbitrantur. Quod vero ait: Et ego non secundum sermones vestros respondebo illi, bene beato Iob non secundum sermones eorum respondere se dicit. Arrogantes enim intra sanctam Ecclesiam positi respondent contra eam, sed non sicut haeretici exterius constituti. Neque enim contradicunt ei prava praedicando, sed perverse vivendo, quia nec de Deo, ut haeretici, indigna sentiunt, sed de se plus quam necesse est, digna suspicantur. Sequitur:
3 VERS. 15.---Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquium.
4 [Vet. IX.] Bene ad Eliu verba amici Iob extimuisse referuntur, quia nonnunquam arrogantes Ecclesiae defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios ipsa dictorum virtute perturbant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.99r csg208.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik