monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, II. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT III [Rec. III].

1 VERS. 2, 3.---Iratus est autem adversus Iob, eo quod iustum se diceret coram Deo. Porro adversus amicos eius indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Iob.
2 [10. ] Hi simul haereticos premunt recte praedicando, et Ecclesiam superbiendo.---Solerter intuendum est quod beatum Iob ideo reprehendit quod coram Deo se iustum esse dixerit; amicos vero eius ideo redarguit, quod condemnantes eum responsionem contra illum rationabilem non dederunt. Istis namque indiciis aperte colligitur quod per eum species amatorum vanae gloriae designatur. Iob quippe de praesumpta iustitia, amicos vero eius de stulta responsione redarguit. Cuncti enim vanae gloriae sectatores, [Norm. et Vindoc., dum se in omnibus praeferunt.] dum se omnibus praeferunt, alios quidem de fatuis sensibus, alios autem de indignis meritis reprehendunt; id est, alios censent nihil scire, alios non bene vivere. Et quamvis iuste omnes extra Ecclesiam positos prava sentire redarguant, tamen etiam eos qui intus sunt pro vitae despectu contemnunt, et contra illos ex magnitudine recte sentiendi, contra istos vero quasi ex merito bene vivendi superbiunt. [Vet. VI.] Bene autem Eliu modo beatum Iob, modo amicos eius increpare perhibetur, quia amatores vanae gloriae aliquando intra sanctam Ecclesiam constituti, et adversarios premunt, dum vera praedicant, et eiusdem sanctae Ecclesiae moribus contradicunt, dum de ipsa praedicatione gloriantur. Premunt adversarios virtute dicti, premunt sanctam Ecclesiam qualitate dicendi. Illos praedicatione veritatis, istam vitio elationis impugnant. Sequitur:
3 VERS. 4, 5.---Igitur Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. Cum autem vidisset [Baluz., Colb., Prat., quod respondere non potuissent; omittitur, tres.] quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
4 [11. ] Non nisi post haereticorum certamina prodiere acuti sensus et perplexior indago verborum.---Quamvis sancta Ecclesia sit procul dubio adversariis suis antiquior, quia de illa ipsi, non autem exiit ipsa de illis, sicut de eis per Ioannem dicitur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis [I Ioan. II, 19]; recte tamen eisdem adversariis Eliu iunior fuisse describitur, quia nimirum [Turon., post exorta inimicorum bella. Series sermonis postulat ut legatur haereticorum, non inimicorum.] post exorta haereticorum bella, esse intra sanctam Ecclesiam fastu scientiae inflati arrogantes coeperunt. Cum enim graviora hostium prodiere certamina, tunc sunt profecto subtiliora sensuum spicula requisita, tunc argumentorum obstacula, tunc perplexior indago verborum. Quae saepe viri ferventes ingenio, dum congrue inveniunt, arroganter intumescunt; et, quod per elationis vitium plerumque contingit, iisdem acutis sensibus quibus hostem feriunt, prosternuntur, dum in his quae recte de Deo sentiunt, non Dei, sed suam gloriam quaerunt. Unde Eliu quoque multa quidem recte loquitur, et tamen divina voce, ac si perversa dixerit, increpatur. Cum vero dicitur quia Eliu exspectavit Iob loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur, aperte beato Iob non pro sua, sed pro amicorum reverentia honorem reservasse monstratur, quia videlicet arrogantes intra positi eamdem sanctam Ecclesiam, quam defendunt, despiciunt; et plerumque contingit ut plus ingenia male sapientium quam simplicem vitam innocentium venerentur, plus reservent linguis extra loquentium quam meritis intra positorum, quamvis utrisque ex diverso obvient, cum et ab illis rectitudine sensuum, et a sancta Ecclesia morum pravitate discordent. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.97v csg208.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik