2 | [9. ] Per Eliu, eiusque patrem et cognationem, signantur superbi verae fidei tenaces.---Bene haec ipsa vel eius, vel parentis, vel loci, vel cognationis nomina notam propriae exprimunt actionis. Eliu quippe interpretatum sonat, Deus meus iste, vel Deus Dominus. Per quem, sicut superius diximus , designatur recta fides arrogantium intra Ecclesiam positorum. Unde eis et hoc ipsum eius etiam nomen congruit. Nam quamvis iuxta dominica praecepta non vivant, Deum tamen dominum esse recognoscunt; quia in veritate carnis etiam formam Deitatis intelligunt, sicut per Prophetam dicitur: Scitote quod Dominus ipse est Deus . Barachel vero interpretatum dicitur benedictio Dei, Buzites autem contemptibilis. Quod arroganter praedicantibus bene utrumque concordat, quia in praedicationis facundia benedictionem quidem gratiae divinae percipiunt, sed in elatis suis moribus esse eam contemptibilem ostendunt. Ipsa quippe quae acceperunt bona, eo despicabilia faciunt, quo nequaquam eis bene uti noverunt. Apte autem etiam de cognatione Ram dicitur. Ram quippe interpretatur excelsus. Excelsus namque est fidelium populus, qui huius vitae infima et abiecta contemnit. Excelsi sunt qui dicere cum Paulo noverunt: Nostra conversatio in coelis est . Eliu itaque de cognatione Ram dicitur, quia unusquisque praedicator arrogans intra universalem Ecclesiam positus, sanctis populis fidei veritate sociatur, quamvis ab eorum vita elationis pravitate disiungatur. Sequitur: |