Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT I.
1 | Quo Dei consilio, quibusve modis Iob probatus fuerit.---Praefationem huius operis toties necessario repeto, quoties hoc in distinctione voluminum locutionis meae pausatione succido, ut cum legendi exordium sumitur, prius ipsa memoriae lectionis causa renovetur, et tanto robustius surgat doctrinae aedificium, quanto ex considerata causae origine studiosius ponitur in mente fundamentum. Beatus Iob, Deo soli sibique cognitus, in tranquillitate ad nostram notitiam perducendus tactus est verbere, ut odorem suarum virium tanto latius spargeret, quanto more aromatum melius ex incensione fragraret. Noverat in bonis pie subditos regere, et a malis se districte custodire. Noverat bene uti rebus habitis, sed nesciebamus si patiens permaneret ablatis. Noverat quotidiana Deo pro sanis pignoribus sacrificia solvere, sed incertum erat si ei gratiarum sacrificium et orbatus immolaret. Ne quid ergo vitii salus tegeret, dignum fuit ut hoc dolor aperiret. Data itaque est contra sanctum virum hosti callido tentandi licentia. Qui dum bona eius multis cognita interimere appetit, etiam bonum patientiae quod latebat ostendit; et quem se angustare persequendo credidit, flagellis auctum et in exemplo dilatavit. Nec sine gravi arte exercuit licentiam quam accepit. Nam combussit greges, extinxit familias, obruit haeredes, percussit salutem corporis, et ad intorquendum gravioris tentationis iaculum, linguam servavit uxoris , quatenus sancti viri forte ac solidum pectus et per damna rerum dolore sterneret, et per verba coniugis maledictione perforaret. Sed quot vulnera saeviens intulit, tot sancto viro nesciens victorias ministravit. Nam fidelis Dei famulus, uno eodemque tempore inter vulnera et verba deprehensus, et dolentem carnem aequanimiter pertulit, et desipientem coniugem prudenter increpavit. Antiquus itaque hostis, quia vinci se in domesticis doluit, protinus exteriora requisivit. Amicos namque eius de locis singulis, quasi pro exercenda charitate commovit, eorumque ora sub specie consolationis aperuit; sed per haec iacula increpationis intorsit, quae eo durius cor secure audientis infigerent, quo inter ostensae et non servatae charitatis tenebras improvise vulnerarent. Post hos quoque ad contumelias etiam Eliu iunior excitatur, ut tranquillitatem tantae mansuetudinis saltem dedignata levitas perturbaret aetatis. Sed contra tot antiqui hostis machinas stetit invicta constantia, stetit aequanimitas infracta. Nam uno eodemque tempore verbis adversantibus opposuit prudentiam, rebus vitam. Nemo igitur sanctum virum, quamvis de illo aperte post flagella scriptum sit: In omnibus his non peccavit Iob labiis suis [Ibid., II, 10], saltem postmodum in contentione amicorum aestimet inter verba deliquisse. Satan quippe tentationem illius expetiit; sed Deus, qui hunc laudaverat, in seipso eius intentionem certaminis accepit. Quisquis ergo beatum Iob deliquisse in suis sermonibus queritur, quid aliud quam Deum, qui pro illo proposuit, perdidisse confitetur? |
2 | [2. ] Antiqui Patres arboribus fructiferis similes. Eorum fructus fuit Christum signare, et Ecclesiam.---Quia vero antiqui Patres fructiferis arboribus similes, non solum pulchri sunt per speciem, sed etiam utiles per ubertatem, sic eorum vita pensanda est, ut cum miramur quae sit viriditas in historia, inveniamus et quanta sit ubertas in allegoria; quatenus cum blandum est quod in foliis redolet, cognoscamus et quam dulce sit quod in fructibus sapit. Nullus quippe supernae adoptionis gratiam habuit, nisi qui hanc per cognitionem Unigeniti accepit. Dignum itaque est ut ipse in eorum vita et lingua resplendeat, qui eos ut resplendere mereantur illustrat. Nam cum in tenebris lucernae lumen accenditur, prius lucerna eadem, quae videri caetera efficit, videtur. Unde necesse est ut si vere intendimus illuminata cernere, studeamus mentis oculos ad ipsum illuminans lumen aperire. Quod et in eisdem beati Iob sermonibus, etiam remotis allegoriarum umbris, quasi depressis altae noctis tenebris, corusci more pertranseuntis intermicat, cum dicitur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in carne mea videbo Deum . Hoc nimirum in nocte historiae, Paulus lumen invenerat, cum dicebat: Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem erat Christus . Si igitur Redemptoris speciem petra tenuit, cur non figuram illius beatus Iob insinuet, qui eum quem voce protulit etiam passione signavit? Unde et non immerito Iob videlicet dolens dicitur, quia illius in se imaginem exprimit de quo per Isaiam longe ante annuntiatur quod dolores nostros ipse portavit . Sciendum quoque est quod Redemptor noster unam se personam cum sancta Ecclesia, quam assumpsit, exhibuit. De ipso enim dicitur: Qui est caput, Christus . Rursumque de eius Ecclesia scriptum est: Et corpus Christi, quod est Ecclesia . Beatus igitur Iob, qui Mediatoris typum eo verius tenuit quo passionem illius, non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetavit, cum in dictis factisque suis expressioni Redemptoris innititur, repente ad significationem corporis aliquando derivatur, ut quod Christum et Ecclesiam unam personam credimus, hoc etiam unius personae actibus significari videamus. |
3 | [3. ] Uxor Iob, carnales Ecclesiae; amici, haereticos adumbrant.---Uxor vero eius, quae eum ad maledicendum provocat, quid aliud quam pravitatem carnalium signat? Qui intra sanctam Ecclesiam incorrectis moribus positi, eo durius vitam fidelium quo vicinius premunt, quia dum vitari a fidelibus quasi fideles nequeunt, tanto gravius quanto et interius tolerantur. [Vet. II.] Amici vero eius, qui quasi dum consulunt invehuntur, haereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulendi agunt negotium seducendi. Unde et ad beatum Iob dum pro Domino verba faciunt, a Domino reprobantur, quia videlicet omnes haeretici dum Deum defendere nituntur offendunt. Unde eis apte et ab eodem viro sancto dicitur: Disputare cum Deo cupio, prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum . Constat ergo eos haereticorum typum gerere, quos sanctus vir redarguit cultui perversorum dogmatum deservire. Quia igitur Iob interpretatur dolens, quo nimirum dolore vel Mediatoris passio, vel sanctae Ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis vitae fatigatione cruciatur, amici quoque eius ex vocabulo nominis meritum suae indicant actionis. Nam Eliphaz Latina lingua dicitur Dei contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt, nisi quod dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur vetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de Domino loquuntur, dum non intentione recta, sed appetitione temporalis gloriae videri praedicatores appetunt, vetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe, non zelo novi hominis, sed vitae veteris pravitate concitantur. Sophar quoque Latino sermone dicitur dissipatio speculae, vel speculationem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda superna se erigunt; sed dum haereticorum verba pervertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. In tribus itaque amicorum Iob nominibus tres in haereticis perditionum casus exprimuntur. Nisi enim Deum contemnerent, nequaquam de illo perversa sentirent; et nisi vetustatem contraherent, in novae vitae intelligentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna iudicia tam districto examine pro verborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur Deum, in vetustate se retinent; sed in vetustate se retinendo, pravis suis sermonibus speculationi rectorum nocent. |
4 | [4. ] Eliu figura doctorum fidelium sed superborum.---Post hos quoque Eliu iunior in beati Iob exprobratione subiungitur, ex cuius persona videlicet species quorumdam doctorum fidelium sed tamen arrogantium designatur. Cuius verba non facile intelligimus, nisi ea ex subsequenti dominica correptione pensemus. Ait namque de illo Dominus: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ? Cum vero dicit sententias, sed non addit protinus quales, vult procul dubio bonas intelligi Nam cum sententiae nominantur, nisi etiam malae dicantur, malae sentiri non possunt. In bono enim semper sententias accipimus quae sine reprobationis adiectione ponuntur, sicut scriptum est: Sapientior sibi videtur piger, septem viris loquentibus sententias . Quod vero dicitur, quia eius sententiae imperitis sermonibus involvuntur, hoc summopere ostenditur, quia ab eo cum elationis fatuitate proferuntur. Magna quippe in eo imperitia est humiliter dicere nescire quod dicit, et veritatis sensibus elationis verba miscere. |
5 | [Vet. III.] [ 5. ] Aliquando mala bene, et bona male dicuntur.---Omne enim quod dicitur quadripartita potest qualitate distingui: si aut mala male, aut bona bene, aut mala bene, aut bona male dicantur. Male enim malum dicitur, cum res perversa suadetur, sicut scriptum est: Benedic Deo, et morere . Bonum bene dicitur, cum recte recta praedicantur, sicut Ioannes ait: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum . Malum bene dicitur, quando per os dicentis idcirco vitium exprimitur, ut reprobetur, sicut Paulus ait: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum qui est contra naturam . Quo loco exsecranda quoque virorum facinora subdidit; sed honeste inhonesta narravit, ut multos ad honestatis formam inhonesta narrando revocaret. Male autem bonum dicitur, cum rectum aliquid recto studio non profertur, sicut illuminato caeco Pharisaei dixisse perhibentur: Tu sis discipulus eius . Quod maledictionis utique dixerunt studio, non orationis voto. Vel sicut Caiphas ait: Expedit unum hominem mori pro populo, ut non tota gens pereat . Bonum quippe, sed non bene locutus est, quia dum crudelitatem necis appetiit, redemptionis gratiam prophetavit. Hoc igitur modo Eliu quoque dicere non bene bona reprehenditur, quia in his quae veraciter loquitur arroganter inflatur. Qui in eo speciem arrogantium signat, quo per sensum rectitudinis in tumoris verba se elevat. |
6 | [6. ] In amicorum Iob reconciliatione, agnoscenda haereticorum conversio. Eorum sacrificia Deo non placent, sed quae ab Ecclesia offeruntur.---Sed quid est quod tres amicos reconciliari per septem sacrificia, divina vox praecipit; Eliu vero sub unius tantummodo sententiae increpatione derelinquit, nisi quod nonnunquam haeretici, divinae gratiae largitate perfusi, ad unitatem sanctae Ecclesiae redeunt? Quod bene ipsa amicorum reconciliatione signatur, pro quibus tamen beatus Iob exorare praecipitur, quia nimirum haereticorum sacrificia accepta Deo esse non possunt, nisi pro eis universalis Ecclesiae manibus offerantur, ut eius meritis remedium salutis inveniant, quam verborum suorum iaculis impugnando feriebant. Unde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata, quia dum septiformis gratiae Spiritum confitentes accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Hinc in Ioannis Apocalypsi per septenarium Ecclesiarum numerum, universalis Ecclesia designatur . Hinc per Salomonem de sapientia dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem . Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae nonnisi redeundo iunguntur. Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe cervix superbiae, in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid itaque est pro eis tauros arietesque mactare, nisi eorum superbum ducatum interficere, ut de se humilia sentiant, et post se corda innocentium iam non seducant? Cervice enim tumenti ab Ecclesiae universitate resilierant, et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum Iob, id est revertantur ad Ecclesiam, et septenario sacrificio tauros et arietes mactandos offerant, qui ut universali Ecclesiae coniungantur, humilitate interveniente, interficiant quidquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant. |
7 | [Vet. IV.] [ 7. ] Non reconciliantur qui recte praedicando, vanae gloriae serviunt, sed saepissime reprobantur.---Eliu vero per quem vanae gloriae amatores signati sunt, intra sanctam Ecclesiam constituti, qui ea quae recte sentiunt humiliter proferre contemnunt, nequaquam per sacrificium reconciliari praecipitur quia arrogantes quidem, sed tamen fideles, pro eo quod iam intus sunt, per septem sacrificia revocari non possunt. Quos tamen sub Eliu specie sententia divina redarguit, atque in eis non veritatis sententias, sed elationis mentem ac verba reprehendit. Quae nimirum reprehensio quid aliud signat, nisi quod eos intra positos supernae districtionis increpatio vel per flagellum corrigit, vel per iustum examen sibimetipsis relinquit? Tales quippe intra sanctam Ecclesiam recta quidem praedicant, sed tamen, Deo iudice, audire merentur adversa, quia per ea bona quae non propria proferunt, non auctoris sui gloriam, sed propriam laudem quaerunt. Unde hoc quoque caute pensandum est, quod divina voce de Eliu dicitur: Quis est iste ? Prima quippe exprobratio est talis interrogatio. Nam Quis est iste non dicimus, nisi de eo utique quem nescimus. Nescire autem Dei reprobare est; unde quibusdam quos reprobat in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis . Quid est ergo de hoc arrogante requirere: Quis est iste? nisi aperte dicere: Ego arrogantes nescio, id est eorum vitam in sapientiae meae virtute non approbo, quia dum laudibus humanis inflantur, a vera gloria aeternae retributionis inanescunt. Cuius dum sententias minime respuit, sed tamen eum ipsum qui illas protulit reprehendit, quasi aperte insinuat, dicens: Novi quae dicit, sed ignoro qui dicit, quia veraciter prolata approbo, sed eum qui de bonis quae profert extollitur non agnosco. |
8 | [8. ] Optimi praedicatoris imago eximia. Bona vix sine periculo innotescunt. Qui sapit, studeat esse sapiens, non videri.---Ut vero apertius ostendamus in elationis iactantia. Eliu quam turpiter defluat, formam prius ostendere boni praedicatoris debemus, quatenus ex statu huius rectitudinis monstretur liquido tortitudo quam prava sit incurvationis. Sanctae universalis Ecclesiae spiritalis quisque praedicator in cunctis quae dicit solerti cura se inspicit, ne in eo quod recta praedicat vitio se elationis extollat; ne vita a lingua discordet; ne pacem, quam in Ecclesia nuntiat, in seipso, dum bene dicit, et male vivit, amittat. Sed studet summopere contra maledicos rumores adversantium et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed auctoris gloriam quaerit; atque omnem sapientiae gratiam, quam ut loqueretur accepit, non suis se aestimat meritis, sed eorum intercessionibus pro quibus loquitur accepisse. Sicque dum se infra deiicit, superest, quia suae nimirum magis mercedi proficit, quod bona quae exercere praevalet alienis meritis reddit. Indignum se omnibus iudicat, etiam cum dignius cunctis vivat. Scit enim, quod bona quae innotescunt hominibus, sine periculo esse vix possunt. Et quamvis sapientem se esse sentiat, vellet tamen esse sapiens, nec videri, atque hoc sibi omnimodo quod loquendo proditur pertimescit; et si liceat, tacere appetit, dum esse multis tutius silentium cernit, eosque esse feliciores putat, quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat; et tamen ut sanctam Ecclesiam defendat, quia ad loquendum vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit, sed ex magno desiderio otium taciturnitatis quaerit. Hoc servat voto, illud exercet ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant. Neque enim loquuntur quia causae eveniunt, sed causas evenire appetunt ut loquantur. Quorum nunc Eliu speciem signat, qui in locutione sua immenso se vitio elationis exaltat. Igitur finitis beati Iob sermonibus, subditur: |
9 | CAP. XXXII, VERS. 7.---Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod iustus sibi videretur. |
10 | [Vet. V, Rec. II.] Hoc quod de eo dicitur: Eo quod iustus sibi videretur, sacrae huius scriptor historiae ad amicorum iudicium retulit, non autem beatum Iob de elationis tumore reprobavit. Sequitur: |