monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XXIII. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT XXIV [Rec. XVII].

1 VERS. 40.---Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.
2 [55. ] Praelatis sua auctoritate male utentibus oritur pro frumento tribulus, et pro hordeo spina.---Ac si aperte dicat: Si iniustum quid erga subditos gessi, si exigi debita, et ipse quod debui non impendi, si exercitationem boni operis aliis invidi, pro bonis quae in aeternum reficiunt, retribuantur mihi in iudicio mala quae pungunt. Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, de qua remuneratio laboris quaeritur, punctio doloris invenitur. Et notandum quod sicut a frumento hordeum distat, quamvis utrumque reficiat, sic a tribulo spina, quamvis sit utrumque quod pungat, quia tribulus mollior, et ad pungendum semper durior est spina. Ait ergo: Pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Ac si patenter dicat: Egisse quidem et magna me et minima bona scio, sed si non ita est, pro bonis magnis mala minima, et pro bonis minimis mihi respondeant mala maiora. Quamvis hoc intelligi et aliter potest. In frumento quippe spiritale opus, quod mentem reficit, in hordeo autem terrenarum rerum dispensatio figuratur. In qua saepe dum servire infirmis atque carnalibus cogimur, [Laud., quasi suavia mentis alimenta praeparamus.] quasi sua iumentis alimenta praeparamus, atque ipse nostrorum usus operum quasi more hordei habet aliquid de admistione palearum. Et plerumque contingit ut rector qui praeest, dum iniusta contra subditos exercet, dum nullo bonos blandimento refovet, dum, quod gravius est, bene operantes quosque ex invidia affligit etiam quaedam bona aliquando faciat, ac si frumentum serat, seseque in dispensandis terrenis rebus [Defectu duarum vocularum non et sed luxatus erat hic locus in superioribus Ed. Erroris admonuerunt Mss. Anglic. et nostri, necnon vet. Ed. Paris. et Basil.] nonnunquam non avaritiae studio, sed pro utilitate carnalium misceat, et sic eiusdem laboris fructum velut messem hordei exspectet. Sed subiecti quique pro eo quod in maximis gravantur, gaudere in eius bonis minimis nequeunt, [Norm. et Laud., quia nec opus placet quod alterius operis.] quia nec hoc opus coram Deo placet, quod alterius operis iniustitia polluit, nec ipsa terrenarum rerum dispensatio pro utilitate subditorum suscipi creditur, quando is qui praeest anhelare per avaritiam videtur. Unde fit ut ad ipsa etiam pauca bona, quae fieri inter multa mala considerant, non laudes, sed gemitus reddant; atque infirmantes murmurent, dum perpendunt puri operis non esse quod vident. Ait ergo: Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; si fructus eius comedi absque pecunia, et animam agricolarum eius afflixi; pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Ac si aperte dicat: Si magna quae debui sollicite non feci, punctiones murmuris a subiectis recipiam, etiam de bono quod feci. Si neglexi exhibere quod foveat, iuste in querelam prosiliens eorum lingua me pungat.
3 [56. ] Praelati a malis exemplis praebendis, subditi a temerariis iudiciis caveant.---Qua in re semper sollicita consideratione pensandum est, ne aut hi qui praesunt exempla mali operis subiectis praebeant, eorumque vitam suae gladio pravitatis exstinguant; aut hi qui alieno regimini subiacent, facile iudicare audeant facta rectorum, atque per hoc quod de his qui sibi praelati sunt murmurant, non humano, sed ei qui cuncta disponit divino ordini contradicant. Illis namque dicitur: Oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant [Ezech. XXXIV, 19]. Oves enim turbata pedibus bibunt cum subiecti ea ad exemplum vivendi appetunt quae praelati quique pravo opere pervertunt. At contra a praelatis hi audiunt: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum [Exod. XVI, 8]. Qui enim contra superpositam sibi potestatem murmurat, liquet quod illum redarguit qui eamdem homini potestatem dedit. Tandem beati Iob plenas mystica virtute sententias, in quibus contra amicorum verba respondit, Deo largiente digessimus; nunc superest ut ad Eliu verba veniamus, quae tanto graviori circumspectione pensanda sunt, quanto et per iuventutis audaciam spiritu ferventiore proferuntur. Pars quinta, CONTINENS LIBROS SEX.
Gregorius Magnus HOME

bke22.94r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik