monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XXII . <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT XXIII.

1 IBID.---Et animam agricolarum eius afflixi.
2 [54. ] Ecclesiarum rector sibi in praedicatione cooperantibus non invideat.---Agricolae quippe huius terrae sunt hi qui, minori loco positi, quo valent zelo, quanto possunt opere, ad eruditionem sanctae Ecclesiae in praedicationis gratia cooperantur. Quos videlicet terrae huius agricolas hoc est non affligere, eorum laboribus non invidere, ne rector Ecclesiae dum soli sibi ius praedicationis vindicat, etiam aliis recte praedicantibus invidia se mordente contradicat. Pia etenim pastorum mens, quia non propriam gloriam, sed auctoris quaerit, ab omnibus vult adiuvari quod agit. Fidelis namque praedicator optat, si fieri valeat, ut veritatem quam solus loqui non sufficit ora cunctorum sonent. Unde cum Iosue duobus in castris remanentibus atque prophetantibus vellet obsistere, recte per Moysen dicitur: Quid aemularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum [Num. XI, 29]? Prophetare quippe omnes voluit, qui bonum quod habuit aliis non invidit: Quia igitur beatus Iob cuncta haec suspensa intulit, et si ea minime fecerit sententia se maledictionis adstringit, sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.94r