2 | [45. ] Scriptura sacra humero portanda per operationem, ut sicut corona circumdetur per remunerationem.---Librum quippe in humero portare, est Scripturam sacram operando perficere. Et notandum quam ordinate describitur, et prius in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia videlicet sacri eloquii mandata, si modo bene portantur in opere, post nobis coronam victoriae exhibent in retributione. Beatus autem Iob cur scribi librum a iudice postulat, qui ad Testamenti Novi pervenire tempora non valebat? Sed sicut saepe iam dictum est, electorum vocibus utitur, atque ex eorum significatione postulat, quod profuturum eis per omnia praevidebat. Ipse namque per spiritum, hunc apud se librum iamdudum tenebat, quem per gratiam aspirationis acceperat et vivendo cognoscere et praevidendo nuntiare. |
3 | Sed inter haec sciendum est quia cum eiusdem sacri eloquii praecepta cogitamus, cumque mentem a vitae corruptibilis amore divertimus, quasi quibusdam cordis passibus ad interiora properamus. Nemo autem infima deserens, repente fit summus, quia ad obtinendum perfectionis meritum, dum quotidie mens in altum ducitur, ad hoc procul dubio velut ascensionis quibusdam gradibus pervenitur. Unde hic quoque apte subiungitur: |