2 | [44. ] Quaerendus adiutor Christus, qui est legislator et iudex. Ezechielis de eo vaticinium.---Quia enim timenti adhuc populo lex est transmissa per servum, diligentibus vero filiis Evangelii gratia est collata per Dominum, qui ad redemptionem nostram veniens novum nobis testamentum condidit, sed de eiusdem nos testamenti mandato discutiens, quandoque etiam iudex venit, necessarium non est ut per expositionem clarescat quia librum scribit ipse qui iudicat. Ipsa enim per se Veritas dicit: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio . Erit ergo tunc auctor iudicii, qui nunc est conditor libri, ut tunc districtus exigat quod modo mansuetus iubet. Sic namque quotidie conspicimus quod magistri pueris elementa litterarum blandientes imponunt, sed haec ab eis saevientes exigunt; et quae dant cum mansuetudine, cum verbere requirunt. Blanda namque nunc sonant eloquii divini mandata, sed erunt aspera in exactione sentienda. Mansueta modo est admonitio vocantis, sed tunc districta ventura est iustitia iudicis, eo quod certum est quia nihil vel minimi mandati sine discussione praetereat. Quo videlicet constat quia librum scripsit ipse qui iudicat. Quem scilicet librum Novi Testamenti, quia ipse per se humani generis Redemptor in extremo conderet, bene Ezechiel propheta denuntiat, dicens: Ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad Aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius . Quid namque aliud in sex viris venientibus nisi sex aetates humani generis designantur? Qui de via portae superioris veniunt, quia a conditione paradisi, sicut ab ingressu mundi, a superioribus generationibus evolvuntur. Quae porta ad Aquilonem respicit, quia videlicet mens humani generis vitiis aperta, nisi calorem charitatis deserens torporem mentis appeteret, ad hanc mortalitatis latitudinem non exisset. Et uniuscuiusque vas interitus in manu eius, quia unaquaeque generatio singulis quibusque aetatibus evoluta, ante Redemptoris adventum in sua operatione habuit, unde poenam damnationis sumpsit. Vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, quia Redemptor noster, etiam de sacerdotali tribu iuxta carnem parentes habere dignatus, vestitus lineis venire perhibetur. Vel certe quia linum de terra, non autem sicut lana de corruptibili carne nascitur, quia indumentum sui corporis ex matre virgine, non autem ex corruptione commistionis sumpsit, profecto ad nos vestitus lineis venit. Et atramentarium scriptoris ad renes eius. In renibus posterior corporis pars est. Et quia ipse Dominus postquam pro nobis mortuus est, et resurrexit, et ascendit in coelum, tunc Testamentum Novum per apostolos scripsit, vir iste atramentarium ad renes habuit. Qui enim scripturam Testamenti Novi postquam discessit condidit, atramentarium quasi a tergo portavit. Hoc ergo atramentarium viro lineis vestito inhaerere considerat, qui dicit: Et librum scribat ipse qui iudicat. Sed cur, beate Iob, ab eo qui iudex est, librum scribi desideras? Sequitur: |