monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, XVI. <<<     >>> XVIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT XVII [Vet. XVIII, Rec. XIII].

1 VERS. 35.---Quis mihi tribuat adiutorem, ut desiderium meum Omnipotens audiat?
2 [42. ] Nemo suis meritis innitatur. Quaerendus adiutor et Mediator Christus.---Sanctus vir postquam tot virtutum suarum sublimia gesta narravit, sciens quod suis meritis ad summa pervenire nequeat, adiutorem quaerit. Et quem nimirum nisi unigenitum Dei Filium contemplatur, qui humanam naturam in hac mortalitate laborantem dum suscepit adiuvit? Ipse quippe adiuvit hominem factus homo, ut quia puro homini via redeundi non patebat ad Deum, via redeundi fieret per hominem Deum. Longe quippe distabamus a iusto et immortali, nos mortales et iniusti. Sed inter immortalem et iustum et nos mortales et iniustos apparuit Mediator Dei et hominum mortalis et iustus, qui et mortem haberet cum hominibus, et iustitiam cum Deo, ut quia per ima nostra longe distabamus a summis, in seipso uno iungeret ima cum summis, atque ex eo nobis via redeundi fieret ad Deum, quo summis suis ima nostra copularet. Hunc ergo beatus Iob per totius Ecclesiae significationem loquens, Mediatorem requirit, qui cum dixisset: Quis mihi tribuat adiutorem, apte subdidit: Ut desiderium meum Omnipotens audiat. Sciebat quippe quod ad requiem liberationis aeternae humanae preces nisi per advocatum suum audiri non possent. De quo per Ioannem apostolum dicitur: Si quis peccaverit. advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi [Ioan. II, 1, 2]. De quo Paulus apostolus dicit: Christus Iesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est [Norm., ad dexteram Dei.] in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis [Rom. VIII, 34]. Unigenito enim Filio pro homine interpellare est apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare, eique pro humana natura rogasse est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberavit. Adiutor ergo quaeritur ut desiderium exaudiatur, quia nisi pro nobis interpellatio Mediatoris intercederet, ab aure Dei procul dubio nostrarum precum voces silerent.
3 [43. ] Non verba sed desideria cordis Deus exaudit.---Notandum quoque est quod nequaquam dicitur preces, sed desiderium meum Omnipotens audiat. Vera quippe postulatio non in oris est vocibus, sed in cogitationibus cordis. Valentiores namque voces apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Hinc est, quod in eremo populus vocibus perstrepit, et Moyses a strepitu verborum tacet; et tamen silens aure divinae pietatis auditur, cum dicitur: Quid clamas ad me [Exod. XIV, 15]? Intus ergo in desiderio est clamor secretus, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum conditoris replet. Hinc est quod Anna ad Templum pergens, ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit [I Reg. I, 13]. Hinc in Evangelio Dominus dicit: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio [Deest tuo in plur., et redundare videtur.] tuo, ora Patrem tuum [Note: Laud., in absconso.] in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi [Matth. VI, 6]. Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui, tacente ore, in conspectu supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; [Duo Sangerm., Laud., Val. Cl., Norm., vet. Ed. Paris., desideria.] praeparationem cordis eorum audivit auris tua [Psal. XIX, 17]. Sed beatus Iob quem sibi in exaudiendo desiderio adiutorem quaerat, subiunctis verbis aperit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.90v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik