Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT XVI.
1 | VERS. 34.---Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, nec egressus sum ostium. |
2 | [35. ] Cordis a terrenarum rerum cupiditate liberi mira securitas. Quae tamen a custodiae disciplina non eximit.---Magna est securitas cordis, nil concupiscentiae habere saecularis. Nam si ad terrena adipiscenda cor inhiat, securum tranquillumque esse nullatenus potest, quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut adepta metuit ne amittat; et dum in adversis sperat prospera, in prosperis formidat adversa, huc illucque quasi quibusdam fluctibus volvitur, ac per modos varios rerum alternantium mutabilitate versatur. Si vero semel in appetitione supernae patriae forti stabilitate animus figitur, minus rerum temporalium perturbatione vexatur. A cunctis quippe externis motibus eamdem intentionem suam quasi quemdam secretissimum secessum petit, ibique incommutabili inhaerens, et mutabilia cuncta transcendens, ipsa iam tranquillitate quietis suae in mundo extra mundum est. Excedit profecto ima omnia intentione summorum, et cunctis rebus quas non appetit libertate quadam se superesse sentit, nec tempestatem rerum temporalium intus sustinet, quam intuetur foris. quia terrena omnia, quae concupita opprimere mentem poterant, despecta subteriacent. Unde bene per prophetam dicitur: Statue tibi speculam , ut dum quisque speculatur summa, superemineat infimis. Hinc etiam Habacuc dicit: Super custodiam meam stabo . Stat quippe super custodiam suam, qui per solertiam disciplinae terrenis desideriis non succumbit, sed supereminet, ut dum semper stantem appetit aeternitatem, infra sit ei omne quod transit. |
3 | [36. ] Quia carnis infirmitates et perturbationes non excludit. Sancti Dei dono imperturbabiles, propria infirmitate perturbationibus subiacent.---Tamen quia sanctus vir quantalibet virtute profecerit, eum in hac vita positum adhuc extrinsecus carnis infirmitas premit, ut scriptum est: Quanquam in imagine Dei ambulet homo, tamen vane conturbatur , plerumque agitur, ut et turbetur exterius, et imperturbabilis perduret interius; et quod vane conturbari potest, de infirmitate carnis sit, quamvis quod in imagine Dei ambulat, de virtute mentis, quatenus et roboretur intus divino adiutorio, et tamen adhuc foris sarcina prematur humana. Unde bene Habacuc iterum unam sententiam protulit ad utraque servientem. Ait enim: Et introivit tremor in ossa mea, et subtus me turbata est virtus mea . Ac si diceret: Non mea virtus est in qua superius raptus imperturbabilis maneo, et mea virtus est in qua inferius turbor. Ipse ergo super se imperturbabilis est, ipse sub se perturbabilis, quia super se ascenderat, in quantum rapiebatur ad summa; et sub semetipso erat, in quantum adhuc reliquias trahebat in infima. Ipse super se imperturbabilis est, quia in Dei iam contemplationem transierat; ipse sub se perturbabilis, quia sub semetipso adhuc infirmus homo remanebat. Huic sententiae David propheta concinens, ait: Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax . Cui responderi potest: Si omnis homo, et tu, falsaque iam erit sententia quam mendax ipse protulisti. Si vero ipse non es mendax, vera iam sententia non erit, quia dum tu verax es, non omnis homo cognoscitur mendax. Sed notandum est quod praemittitur: Ego dixi in excessu mentis meae. Per excessum ergo mentis etiam semetipsum transiit, cum de hominis qualitate definivit. Ac si patenter dicat: De falsitate omnium hominum inde veram sententiam protuli, unde ego ipse super hominem fui. In tantum vero et ipse mendax, in quantum homo; in tantum autem omnino non mendax, in quantum per excessum mentis super hominem. |
4 | [37. ] Haec internae quieti et contemplationi non officiunt.---Sic itaque sic perfecti omnes, quamvis adhuc aliquid turbulentum de infirmitate carnis tolerent, iam tamen intrinsecus tranquillissimo secreto perfruuntur per contemplationem mentis, ut quidquid acciderit exterius, in nullo turbet interius. Unde beatus Iob securitatem sanctae mentis ostendens, postquam de se tot virtutum praedicamenta protulit, hoc quod praemisimus secutus, adiunxit. [Vet. XVI, Rec. XI.] Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me; et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Ac si apertius dicat: Turbatis contra me extrinsecus aliis, ipse in me intrinsecus imperturbabilis mansi. Quid namque in hoc loco ostium nisi os debemus accipere? Per hoc quippe quasi egredimur, dum verbis quibus possumus secreta nostri cordis aperimus; et quales intus manemus in conscientia, tales foras egredimur per linguam. |
5 | [38. ] Sancti commotionis tempore silent. Secus alii. Silendum, nisi loquendo aliis prodesse possimus.---Sunt vero nonnulli qui omnino despici metuunt, ac ne viles fortasse iudicentur, sapientes videri appetunt. Hi coguntur ostium egredi, quia pulsati contumeliis, quam magni apud se lateant loquentes denuntiant. Dumque per impatientiam victi quaedam de se quae nesciebantur produnt, tanquam per oris ostium egrediuntur. Unde beatus Iob dicturus quod oris ostium non fuisset egressus, bene praemisit: Tacui, quia videlicet impatientia turbatus a domo conscientiae exisset, si tacere nescisset. [Rec. XII.] Sancti etenim viri in commotionis tentatione semetipsos ostendere omnino refugiunt, et cum audientibus prodesse nequeunt, etiam despici tacentes volunt, ne de sapientiae suae ostentatione glorientur. Cumque aliquid dicunt prudenter, non quaerunt gloriam suam, sed auditorum vitam. Cum vero conspiciunt quia auditorum vitam loquendo lucrari non possunt, tacendo abscondunt scientiam suam. Ad imitandam quippe vitam Domini, quasi ad quoddam nobis propositum signum currimus. Ipse enim, quia Herodem vidit non profectum quaerere, sed signa vel scientiam velle mirari, requisitus ab eo tacuit, et quia constanter tacuit, ab eo irrisus exivit. Scriptum namque est: Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri . Ubi et subditur: Interrogabat autem illum multis sermonibus, at ipse nihil illi respondebat. Tacens vero Dominus quam sit despectus ostenditur, cum illic protinus subinfertur: Sprevit illum Herodes cum exercitu suo, et illusit. Quod videlicet factum oportet nos audientes discere, ut quoties auditores nostri nostra volunt quasi laudanda cognoscere, non autem sua perversa mutare, omnino taceamus, ne si ostentationis studio verbum Dei loquimur, et illorum culpa quae erat esse non desinat, et nostra quae non erat fiat. |
6 | [Vet. XVII.] [ 39. ] Unde sciri queat utrum auditores ex praedicatorum doctrina proficiant. Quid sit loqui ex Deo et coram Deo.---Dicat fortasse aliquis: Unde novimus quo corde quis audiat? Sed multa sunt quae audientis animum produnt, maxime si auditores nostri et semper laudant quod audiunt, et nunquam quod laudant sequuntur. Hanc inanem loquendi gloriam praedicator egregius fugerat, cum dicebat: Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei; sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur. Adulterari namque verbum Dei, est aut aliter de illo sentire quam est, aut ex eo non spiritales fructus, sed adulterinos fetus quaerere laudis humanae. Ex sinceritate vero loqui, est nil in eloquio extra quam oporteat quaerere. Sicut ex Deo autem loquitur qui scit non se a se habere, sed ex Deo accepisse quod dicit. Coram Deo vero loquitur qui in omni quod dicit, non humanos favores appetit, sed omnipotentis Dei praesentiae intendit; non suam, sed auctoris gloriam requirit. Qui autem scit quidem ex Deo se accepisse quod dicit, et tamen dicendo propriam gloriam quaerit, sicut ex Deo loquitur, sed non coram Deo, quia eum quem cordi suo non proponit cum praedicat quasi absentem putat. Sed sancti viri et ex Deo loquuntur, et coram Deo, quia et ab eo se sciunt habere quod dicunt, et ipsum suis sermonibus adesse iudicem auditoremque considerant. Unde fit ut cum se a proximis despici agnoscunt, suaque dicta vitae audientium non prodesse, abscondant quantae virtutis sint, ne si secretum cordis inutiliter sermo prolatus aperiat, ad inanem gloriam prorumpat. |
7 | [40. ] Iob ad suas virtutes narrandas, nec superbia nec impatientia coegit.---Beatus igitur Iob inter obstinatas mentes non appetens ex virtutis suae patefactione clarescere, ait: Si despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui, nec egressus sum ostium. Qui enim per humilitatem solidus nequaquam despici timuit, hunc ut foras lingua eiiceret impatientia non evicit. Ubi bene praemittitur: Si expavi ad multitudinem nimiam, ut cuius constantiae fuerit agnoscatur, quia videlicet nequaquam terret exterius numerus hominum, quem non devastat interius turba vitiorum. In hac etenim vita, qui nulla prospera appetit, nulla procul dubio adversa pertimescit. |
8 | [41. ] Quae de se narrat Iob, de Christo sunt intelligenda.---Quae scilicet verba si ad intellectum mysticum pertrahimus, in eis citius operationem nostri Redemptoris invenimus. Ipse quippe ad multitudinem nimiam non expavit, qui persecutores suos cum gladiis et fustibus venientes una tantum responsione perculit, dicens: Ego sum . Ipsum despectio propinquorum non terruit, qui nos ab aeternis suppliciis liberans, palmas in facie aequanimiter accepit. Ipse tacuit, et ostium egressus non est, qui sub ipsa iam hora passionis cum humanitatis infirma pateretur, divinitatis suae potentiam exercere noluit. Mediatori quippe Dei et hominum quasi egredi ostium fuisset, si cum teneretur ut homo, maiestatis suae potentiam voluisset ostendere, et per divinitatis magnitudinem susceptae carnis infirma transire. Ut enim apertus homo mori posset, Deus mansit occultus: Quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Non est ergo egressus ostium, qui et requisitus a Pilato tacuit; atque inter persecutorum manus et corpus passioni obtulit quod pro electis assumpserat, et resistentibus noluit demonstrare quod erat. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Posuerunt me in abominationem sibi, traditus sum, et non egrediebar . Cum enim despiceretur quia homo videbatur, egressus fuisset, si occultam maiestatem suam ostentare voluisset. Sed quia infirmitatem prodidit, potentiam abscondit; in eo quod persecutoribus suis incognitus mansit, ad eos minime exivit. Qui tamen ad electos exit, quia divinitatis suae suavitatem quaerentibus aperit. Unde ei per prophetam dicitur: Existi in salutem populi tui, ut salvos facias christos tuos . Sequitur: |