Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT XIV .
1 | VERS. 32.---Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit. |
2 | [27. ] Misericordiae in parcendo succedat misericordia in largiendo.---Quia, teste Paulo, charitas patiens et benigna describitur , per patientiam aliena mala aequanimiter tolerat, per benignitatem quoque bona misericorditer impendit sua. Unde beatus Iob et patienter domesticos maledicentes pertulit, et viatores atque peregrinos apud se benigne suscepit: illis morum exempla tribuens, istis exteriorum ope concurrens; illis per mansuetudinem non concitus ad irascendum, istis per misericordiam ad subveniendum paratus. Vir enim sanctus Redemptorem generis humani per prophetiae spiritum intuens, praedicamenta quoque illius in opere servabat, quibus nos admonet, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis . Dare namque nostrum ad res pertinet quas exterius habemus, dimittere autem ad relaxandum dolorem quem interius ex aliena culpa contraximus. Sed sciendum est quia qui dimittit, et non dat, etsi non plene operatus est, meliorem tamen partem misericordiae tenuit. Qui autem dat, et minime dimittit, omnino misericordiam nullam facit, quia ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur, quod corde obligato in malitia profertur. |
3 | [28. ] Eleemosynae meritoriae conditiones.---Mundari etenim debet prius animus qui eleemosynam praebet, quia omne quod datur Deo ex dantis mente pensatur. Cuncta itaque malitiae macula ab interiori nostro homine cogitationis immutatione tergenda est, quia iram iudicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. Unde scriptum est: Respexit Deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain autem et ad munera eius non respexit . Neque etenim sacrum eloquium dicit: Respexit ad munera Abel, et ad Cain munera non respexit; sed prius ait quia respexit ad Abel, ac deinde subiunxit, Et ad munera eius. Et rursum dicit quia non respexit ad Cain, ac deinde subdidit, Nec ad munera eius. Ex dantis quippe corde id quod datur accipitur. Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. Prius namque ad eum legitur Dominus respexisse qui dabat, quam ad illa quae dabat. Unde bene beatus Iob dicturus nobis in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius circa adversarios protulit patientiam et benignitatem suam: quod de ruina non exsultavit inimici, quod verbis maledicis persecutores suos non impetiit, quod saevientes intrinsecus aequanimiter toleravit, et tunc demum hospitalitatis suae munificentiam protulit; ut audito scilicet narrationis eius ordine, discamus quia exteriora munera ex interna cordis munditia condiuntur, ut virtutum eius contextio lectorem doceat qualis apud se esse debeat, cum exteriora bona aliis subministrat. |
4 | [29. ] In bonis operibus cavenda elatio.---Sed quis se inter tanta virtutum culmina sanctum esse non crederet? Quis non utcunque ipsis tot meritis tentaretur, ut si quando ut homo delinqueret, delictum suum hominibus nollet innotesci; et leve esse crederet, si quid in minimis peccaret; culpamque suam mallet silentio tegere quam voce confessionis aperire? Saepe namque contingit ut elatus virtutibus animus, dum multa bona in aestimatione proximorum de se spargi cognoverit, agnosci non velit si quid est quod reprehensibiliter facit. Quas videlicet erroris tenebras idcirco mens tolerat, quia cordis oculum tumor gravat. Unde beatus Iob inter tot eximia facta virtutum, qui tam summus exstitit in operatione, ut demonstraret quam humilis fuerit in mente, protinus adiunxit: |