2 | [26. ] Domesticos et familiares nobis adversantes patienter tolerare debemus. Altaris sacrificium. Adversa patienda sunt exterius fortiter, et interius clementer.---Quae nimirum sententia potest quoque per mysterium ex voce Redemptoris intelligi. Viri quippe eius tabernaculi de carnibus illius saturari cupierunt, vel Iudaei scilicet persequentes, vel gentiles credentes, quia et illi moliti sunt corpus illius, quasi consumendo, exstinguere, et isti esurientem mentem suam desiderant per quotidianum immolationis sacrificium de eius carnibus satiare. [Vet. XII.] Sed nunc solius historiae virtutem sequentes, pensemus quanta fortitudine sancti viri animus extra intraque sollicitus ad omnia partitur. Qui si iniuste agentibus aut unquam per silentium cederet, aut per rectitudinem non contrairet, profecto adversarios non habuisset. Sed in eo quod vias vitae tenuit, exoptatores suae mortis invenit. Foris patentes adversarios pertulit, intus latentes. Minor est autem virtus certaminis foris quempiam videre mala quae superet, et intus quod toleret non habere. Perfectae autem magnitudinis laus est adversa perpeti ei exterius fortiter, et interius clementer. Nam sunt nonnulla quae in ipsa quoque familiarium conversatione corrigi nequeunt sine culpa corrigentis; atque ideo cum vel corrigentem inquinant, vel non omnino haec agentem gravant, magna magisterii arte dissimulanda sunt, ipsaque hac dissimulatione toleranda. Quae contra nos illata citius a corde laxamus, si nostra circa proximos errata cognoscimus. Unde bene quoque per Salomonem dicitur: Cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi. Scit enim tua conscientia, quia et tu crebro maledixisti aliis . Dum enim pensamus quales erga alios fuimus, esse circa nos tales alios minus dolemus, quia aliena iniustitia in nobis vindicat quod in se iuste nostra conscientia accusat. Sequitur: |