2 | [25. ] A maledictis abstinendum.---Peccaret quippe si hoc optaret a Deo fieri, quod ipse facere, vel omnino non posset, vel, si posset, minime deceret. Nam qui maledictionibus inimicum impetunt, quid aliud in illo facere Deum volunt, nisi quod ipsi facere aut nequeunt, aut erubescunt? Mortem namque adversario exoptant, quam et si possunt inferre metuunt, ne aut perpetrati homicidii rei teneantur, aut iniqui appareant etiam cum sint. Quid est ergo Deo dicere: Occide quem odi, nisi apertis ei vocibus clamare: Hoc fac meo adversario, quod me in illum facere nec peccatorem decet? In quibus profecto verbis pensandum nobis est, ubi iste vir legerat: Diligite inimicos vestros ; ubi legerat: Benedicite, et nolite maledicere ; et rursum: Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto . Sed exterius non audita supernae gratiae praecepta servabat, quia haec in mente illius sancti Spiritus afflatus scribebat. Cui tamen minus esset quod positos extra diligeret, nisi et interius viventes secumque quotidie conversantes etiam familiares adversarios toleraret. Unde subiungit: |