monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, X. <<<     >>> XII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT XI [Rec. VI].

1 VERS. 29.---Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum.
2 [22. ] Dei discipulos nos facit sola charitas. Charitatis argumenta et signa.---Omnipotentis Dei nos esse discipulos, sola custodia charitatis probat. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicit: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem [Ioan. XIII, 35]. Quae nimirum dilectio si cor nostrum veraciter replet, duobus modis ostendi solet, scilicet si et amicos in Deo, et inimicos diligimus propter Deum. Sed sciendum est quia inimici dilectio tunc veraciter custoditur, cum nec de profectu addicimur, nec de ruina illius laetamur. Nam saepe in dilectionis imagine erga inimicum animus fallitur, seque hunc diligere aestimat, si eius vitae contrarius non existat. Sed dilectionis vim occulte et veraciter aut [Hic toties legitur provectus, provectu et similia, in Mss. duob. Sangerm. et Norm., quoties in Editis legitur profectus, profectu; etiam ubi vocis defectus oppositio ad scribendum profectus suadere videbatur: in defectu vel provectu mutasse modum. Et infra, nec eius iam defectus nec provectus addicit.] profectus inimici, aut casus interrogat. Hac etenim de re ad plenum semetipsam mens hominis nescit, nisi eum quem sibi adversarium credit in defectu vel profectu mutasse modum sui status invenerit. Si enim de prosperitate addicitur, et de calamitate se odientis laetatur, constat quia non amat quem non vult esse meliorem, eumque etiam stantem voto persequitur, quem cecidisse gratulatur.
3 [Vet. XI] 23. Qui possumus illaesa charitate de inimici ruina laetari, aut de eius gloria dolere. Quid hac in re cavendum.---Sed inter haec sciendum est quia evenire plerumque solet ut non amissa charitate et inimici nos ruina laetificet, et rursum eius gloria sine invidiae culpa contristet, cum et ruente eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi formidamus. Qua in re mentem nostram nec eius iam defectus [Omittitur erigit in Mss. Norm., et legitur ut in superiori nota expressimus, optimo sane sensu; significat enim sanctus Doctor mentem nostram nulli quandoque reatui subiacere aut addici, si deficiente vel proficiente inimico, vel laetemur vel doleamus. Vet. Ed. pro addicit habent afficit. Caeterum quid significet addicit et addicere apud Gregorium et alios iam observavimus, l. II, c. 9, num. 15. Vide P. Chrysol., serm. 74, et Ennod., dict. 22.] erigit, nec eius profectus addicit, si recta nostra cogitatio non quid in ipso, sed quid de ipso circa alios agatur attendit. Sed ad haec servanda valde est necessarium subtilissimae discretionis examen, ne cum nostra odia exsequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Si enim de inimici morte gaudendum omnino non esset, Psalmista non diceret: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam impiorum [Psal. LVII, 11]. Sed aliud est impium, aliud vero inimicum perpeti. Nam sunt plerique inimici qui non sunt impii; et sunt nonnulli impii, qui nobis specialiter non videntur inimici. Humana autem mens omnem quem inimicum tolerat, etiam impium et iniquum putat, quia eius culpas apud cogitationem suam livor accusator exaggerat. Quibuslibet vero flagitiis prematur, minus iniquus creditur, si adversarius minime sentitur. Qua in re discernendum est aliud esse quod nobis, aliud vero quod sibi et caeteris noster inimicus nocet. Nam si aliis bonus est, sine nostra forsitan culpa esse non potest nobis malus; nec omnino iam de eius ruina gaudendum est, [Norm., cuius non solum . . . tolerare.] cuius nos solos certum est adversa tolerasse. Cum vero noster ac multorum hostis perimitur, de ereptione proximorum potius quam de inimici interitu necesse est ut animus laetetur.
4 [24. ] Condolendum est miseriae pereuntis, et congaudendum iustitiae iudicis.---Oportet namque ut pereunte adversario subtiliter pensare debeamus, et quid debemus ruinae peccatoris, et quid iustitiae ferientis. Nam cum perversum quemque Omnipotens percutit, et condolendum est miseriae pereuntis, et congaudendum iustitiae iudicis, ut nobis et in luctu sit poena morientis proximi, et rursus in gaudium veniat exhibita aequitas iudicantis Dei, quatenus nec pereunti homini existamus adversarii, nec iudicanti Deo inveniamur ingrati. Beatus igitur Iob, quia cuncta in adversitate odia perfecte calcavit, dicat: Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum; qui videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, in malis illius ipse ad bonum crevit, ut inde iste ad benignitatem cresceret, unde illum mala quae merebatur invenissent.
5 Quia vero saepe nonnulli eos quos sibi adversarios aestimant maledictione feriunt, quoniam virtute nequaquam possunt; in quibus patenter apparet quae mala si possent facerent, qui ea quae facere nequeunt imprecari minime desistunt; beatus Iob ostendens se a culpa etiam maledictionis alienum, secutus adiunxit:
Gregorius Magnus HOME

bke22.86r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik