2 | [21. ] Deum negat qui de viribus suis praesumit.---Liquet etenim quia illum negat, cuius despecta gratia, sibi vires boni operis arrogat. Quod recte quoque et iniquitas maxima vocatur, quoniam omne peccatum quod ex infirmitate est spem nequaquam perdit, quia a superno iudice veniam requirit. Praesumptio autem virtutis propriae tanto gravius in desperatione est, quanto longius ab humilitate. Cumque vires sibi tribuit operis, ad adiutorium non recurrit auctoris; fitque ut eo gravius peccator pereat, quo et ipsum hoc, quia est peccator, ignorat. Sequitur: |