2 | [20. ] Deo, non sibi, sua bona opera tribuunt. Gratia praeveniens.---Per manum quippe operatio, per os autem locutio designatur; sicut per Salomonem dicitur: Abscondit piger manum suam sub axilla sua, et laborat si ad os suum porrigat eam . Pigro labor est manum suam ad os porrigere, quia desidiosus quisque praedicator nec hoc vult operari quod dicit. Manum quippe ad os porrigere est voci suae opere concordare. Manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit, et testimonio propriae locutionis sibi virtutem tribuit operis. Qua in re quis despicitur, nisi is qui ipsa operandi munera largitur? Unde bene per egregium praedicatorem dicitur: Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Sancti autem viri sciunt post primi parentis lapsum de corruptibili stirpe se editos, et non virtute propria, sed praeveniente superna gratia ad meliora se vota vel opera commutatos; et quidquid sibi mali inesse cognoscunt, de mortali propagine sentiunt meritum; quidquid vero in se boni inspiciunt, immortalis gratiae cognoscunt donum, eique de accepto munere debitores fiunt, qui et praeveniendo dedit eis bonum velle quod noluerunt, et subsequendo concessit bonum posse quod volunt. Unde bene per Ioannem dicitur: Adoraverunt viventem in saecula saeculorum, mittentes coronas suas ante thronum Domini . Coronas namque suas ante thronum Domini mittere est certaminum suorum victorias non sibi tribuere, sed auctori, ut ad illum referant gloriam laudis, a quo se sciunt vires accepisse certaminis. Beatus ergo Iob, quia sic bona quae operatus est narrat, ut tamen haec suae operationi non tribuat, sed ad auctoris laudem recurrat, manum suam ore suo osculatum fuisse se denegat. Ac si patenter dicat: Ego mea opera tanquam mea non profero, quia auctoris sui gratiam negare convincitur, quisquis sibi tribuit quod operatur. Unde et protinus subdit: |