2 | [18. ] De suis laudibus vel tacite laetari vetitum.---Qua videlicet attestatione quid nobis innuitur, nisi quod magno metu et circumspectione opus est, ne mens nostra unquam de suis laudibus vel tacita laetetur? Quisquis enim quasi claritatem lunae famae suae magnitudinem conspicit, sibique in occulto mentis gaudium facit, cui iste nisi auctori se praetulit, cuius dono ut bene operaretur percepit, et tamen in eius munere de gratia suae laudis hilarescit? Despecto enim honore conditoris, semetipsum plus amare convincitur, cuius praeconiis laetatur. Quamvis nonnunquam etiam sancti viri de bona sua opinione gaudeant; sed cum per hanc ad meliora proficere audientes pensant, non iam de opinione sua, sed de proximorum gaudent utilitate quia aliud est favores quaerere, et aliud de profectibus exsultare. Qua in re necesse est ut cum audientium utilitati non proficit, mentem nostram fama laudabilis non elevet, sed fatiget. Cum enim humanae linguae attestatione laudamur, occulta pulsatione requirimur quid de nobisipsis sentiamus. Superba etenim mens etiam cum de se falsa bona dicuntur exsultat, quia non apud Deum qualiter vivat, sed apud homines qualiter innotescat, excogitat. Iudicium enim de se omnipotentis Dei despiciens, et solummodo hominum quaerens, inter auditas laudes extollitur, et quae hoc solum quaesierat, quasi de bravio operis laetatur. At contra, si cor veraciter humile est, bona quae de se audit, aut minime recognoscit, et quia falsa dicuntur metuit; aut certe si adesse ea sibi veraciter scit, eo ipso formidat ne ab aeterna Dei retributione sint perdita, quo haec considerat hominibus divulgata, pavetque vehementer ne spes futuri muneris in mercedem permutetur transitorii favoris. |
3 | [19. ] Sancti suis laudibus cruciantur.---Qua ex re agitur ut electorum animus magno laudum suarum igne crucietur, atque ab omni torporis sui rubigine moerore cogitationis excoquatur. Cauta enim consideratione trepidat, ne aut de his in quibus laudatur et non sunt maius Dei iudicium inveniat, aut de his in quibus laudatur et sunt competens praemium perdat. Unde plerumque fit ut sicut iniustus ex laude sua polluitur, ita vir iustus audita sua laude purgetur. Nam dum bona quae egit ab hominibus proferri cognoscit, subtile contra se, ut dictum est, extremi iudicii examen metuit, ac trepidus ad conscientiam recurrit, et quidquid illic inest reprehensibile corrigit. Dum enim bona sua innotuisse formidat, subtilitatem secuturi examinis pertimescens, si qua in se mala occulta sunt amputat. Pavet namque si saltem talis Deo non ostenditur qualis ab hominibus putatur, et neque contentus est ut in quo potuit innotescere, in hoc debeat remanere. Iam enim de bonis suis quasi retributionem sibi factam aestimat, nisi eis et alia quae ab hominibus nesciuntur adiungat. Unde bene per Salomonem dicitur: Sicut probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum, ita probatur homo ore laudantis . Argentum quippe vel aurum, si reprobum est, igne consumitur; si probum vero, igne declaratur. Sic nimirum est et sensus operantis. Nam qualis sit, in eo quod laudatur ostenditur. Si enim se auditis suis laudibus extollit, quid iste aliud quam aurum vel argentum reprobum fuit, quem videlicet fornax linguae consumpsit? Si autem favores suos audiens, ad superni iudicii considerationem redit, ac ne de his apud occultum arbitrum gravetur metuit, quasi expurgationis igne ad magnitudinem claritatis excrescit, et unde incendium trepidationis sustinet, inde clarius fulget. Beatus igitur Iob, quia nequaquam de operatione se praetulit, fidenter dicit: Si vidi solem cum fulgeret. Quia vero hunc a iudicii interioris intuitu fama laudabilis non divertit, adiungit: Et lunam incedentem clare. Quia autem opinionis suae gratia animum devinci, nec tacita cogitatione permisit, protinus subdidit: Et si laetatum est in abscondito cor meum. [Vet. X.] Et quia plerumque inconsiderata mens, dum transitorio favori non renititur, ad hoc usque pertrahitur, ut laudet ipsa quod facit, conditioni quae praemissa est quasi congrue subinfertur: |