Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT VII.
1 | IBID.---Et lunam incedentem clare. |
2 | [14. ] Fama ex bonis operibus non aucupanda.---Post praemissum solem, apte quoque incedentem clare lunam subdidit, quia videlicet post opus bonum, fama laudabilis sequitur, per quam celebre nomen in hac praesentis vitae nocte possidetur. Si autem verum est quod quidam putant, illustrationem lunam per occultum circulum a radio solis accipere, ut possit lucem nocturnis cursibus exhibere, ab huius significationis ordine haec quoque suspicio non abhorret. Fama quippe a bono opere vires accipit, et favoris gratiam quasi claritatem luminis aspergit. Est et aliud in luna quod per similitudinem bona spargenti famae conveniat. Lux namque eius etiam in tenebrarum tempore iter ambulantibus ostendit, quia et dum de aliena vita lux laudis emicat, alios ad exercitium boni operis illustrat; cumque illius opinio clara cognoscitur, huic quasi pergenti in itinere exempli lumen praebetur. Sed nonnunquam opus quod ab aliena opinione sumitur minus mundo desiderio in animo formatur. Nam infirmae mentes cum bona de aliis audiunt, aliquando se ad operationem rectam non amore virtutis, sed delectatione laudis accendunt. Et profecto liquet quia sicut natura solis est ut quaeque attigerit accendat et siccet, ita lunaris ignis est proprium ut quidquid contigerit exurat quidem, sed exurendo humidum reddat. Ad vitam igitur bonam alios pro amore Dei affectus recti operis, alios vero amor laudis inflammat. Sed cum recti operis affectu accendimur, quasi per ignem solis a vitiorum humore siccamur. Eum vero quem ad opus bonum laudis amor provocat, concupita fama, quasi luna, attingit, quia videlicet eius animum et accendit et resolvit. Accendit scilicet ad exercitium operis, resolvit vero ad concupiscentiam favoris. Plerumque tamen ad exercenda bona opera aliena nos utiliter exempla persuadent. Et cum mente humili opinionis alienae bona suscipimus, nostra vel ad melius bona producimus, vel ad bonum mala permutamus. Cumque nos de vita proximi famae splendor irradiat, mens nostra, ut praediximus, quae ad obtinendum virtutis iter se dirigit, quasi in lunae lumine gressus ponit. Sed sicut ex aliena opinione proficimus, sic plerumque, si famae nostrae laudibus intendimus, a virtute vacuamur, quia cum delectatur animus in hoc quod de se extrinsecus haberi considerat, illud obliviscitur ad quod introrsus anhelabat. |
3 | [Vet. VIII.] [ 15. ] Intelligentia, bona opera, laudes, humilitati Iob (quod raro accidit) nihil nocuerunt.---Quia igitur sanctum virum intelligentia scientiae non corrupit, de multis divitiis gaudere despexit. Quia vero eum magnitudo operis non inflavit, solem fulgentem non vidit. Quia autem illum nec fama laudis extulit, clare incedentem lunam minime attendit. Sunt enim nonnulli qui eo in elationem corruunt, quo per subtilem intelligentiam vel quae non faciunt bona cognoscunt. Hi nimirum super multis divitiis laetantur, cum quaelibet summa intelligendo reperiunt, atque in elatione ipsis inventionibus corrumpuntur. Sunt vero nonnulli quos intelligentia quidem non elevat, sed exhibita operatio exaltat. Qui dum actiones suas respiciunt, apud mentem suam sibi caeteros dedignando postponunt. Hi videlicet etsi in multis divitiis non gaudent, solem tamen fulgentem vident quia de sola boni operis magnitudine quasi alios despiciendo tument. Et sunt nonnulli quos nec operatio propria extollit; sed cum laudari ab hominibus pro hac eadem bona operatione coeperint, ipsis hominum favoribus devicti, quasi magnos se quosdam in sua cogitatione conspiciunt, atque a cordis custodia dissolvuntur. Hi profecto etsi fulgentem solem videre noluerunt, lunam tamen clare incedentem respiciunt, quia inter huius vitae tenebras dum in opinionis suae claritate animum defigunt, humilitatis gratiam quasi ex nocturno lumine amittunt; et intuentes lunam, se non vident, qui semetipsos nescire incipiunt, dum mentis oculos in transitorium favorem defigunt. |
4 | [16. ] Varii ad virtutem progressus et gradus. Quid in uno quoque metuendum.---Sic autem profectus est hominum, sicut incrementa esse conspicimus arbustorum. Vis quippe futurae arboris prius in semine est, postmodum in ortu, atque ad extremum producitur in ramos. Sic nimirum sic uniuscuiusque virtus succrescit operantis. Seminatur namque in intelligentia, oritur in operatione, atque ad ultimum convalescit usque ad profectus magni latitudinem. Sed cum quemlibet sua intelligentia extollit, arbor quae oriri poterat in semine putrescit. Cum autem post operationem bonam elationis peste corrumpitur, quasi iam orta siccatur. Cum vero neque intelligentia, neque operatio corrumpit, sed excrescente magnitudine, dum favor laudantium sequitur, atque a statu suo bene operantis animum evertit, linguarum ventos arbor pertulit, et omne quod in ea robustum creverat tempestas famae radicitus evulsit. Quo enim arbor altius ad superiora surrexerit, eo ventorum vim vehementius sentit, quia quo plus quisque in bonis operibus attollitur, eo ampliori ab ore laudantium flatu fatigatur. Si itaque adhuc arbor in semine est, metuendum est ne ipsa scientiae cognitione putrefiat. Si iam ad virgultum prodiit, curandum est ne hanc manus elationis tangat, atque a viriditate suae actionis arefaciat. Si autem valenti robore iam ad alta se sublevat, valde formidandum est, ne hanc admotae laudis ventus gravior radicitus evellat. |
5 | [Vet. IX.] [ 17. ] Periculo ex fama et humanis laudibus, Deus permittit opponi detractiones.---Sed inter haec sciendum est quia ne immoderatis laudibus eruamur, plerumque miro rectoris nostri moderamine etiam detractionibus lacerari permittimur, ut cum nos vox laudantis elevat, lingua detrahentis humiliet, quia et arbor saepe quae unius venti impulsu ita impellitur, ut pene iam erui posse videatur, alterius e diverso venientis flatu erigitur, et quae hac ex parte inflexionem pertulit, ab alia ad statum redit. Unde et illa arbor alte radicata quasi inter adversantes ventos fixa steterat, quae dicebat: Per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam . Saepe enim laus bene agentis auribus insolenter admota, dum foris sermonibus perstrepit, intus quamdam menti per tacitum, elationis tempestatem gignit: fitque ut hoc, quod animus de humanis favoribus gaudet, non facile exterius ostendat, sed tamen corruptionis vim non tenuiter interius sentiat. Et sunt nonnulli quos ita laus inflat, ut usque ad verba elationis pertrahat. Quidam vero, ut praediximus, hoc ipsum patefacere quod elevantur erubescunt, atque auditis suis praeconiis extolluntur; sed tamen usque ad elationis verba non exeunt, et gaudere se in talibus non ostendunt. Unde beatus Iob, quia noverat arrogantem se non solum nullo modo in verbis, sed etiam in cogitatione quoque tacita minime fuisse, postquam dixit: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, illico subdidit: |