monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, V . <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT VI [Rec. IV].

1 VERS. 26.---Si vidi solem cum fulgeret.
2 [41. ] Ad bonorum operum suorum fulgorem non exsultant. Non absolvitur debitor qui multa reddit, sed qui omnia.---Sol quippe in fulgore est bonum opus in manifestatione. Scriptum namque est: Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est [Matth. V, 16]. Et rursum: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes [Luc. XII, 33]. Quod enim hoc in loco fulgente sole, id in Evangelio lucernis ardentibus designatur. Bonum quippe opus cum in medio perfidorum lucet, lucerna ardet in nocte; cum vero in Ecclesia resplendet, sol fulget in die. Bonum opus si adhuc tale est, quod soli mali mirantur, lucerna videlicet in nocte est; si autem ita proficit, ut mirari a bonis ac perfectioribus possit, nimirum sol est in die. Bonum opus cum per activam [Ita Corb. Germ., Norm., Turon., Germ., Laud. In recentioribus, in corporibus lucet, vet. Excusis lectionem Mss. retinentibus.] vitam corporis lucet, quasi lucernae more, lumen ex testa resplendet. Cum vero per solam virtutem mentis in contemplatione attollitur, quasi more solis de coelo veniens lux videtur. Quia igitur multa beatus Iob hospitalitatis ac misericordiae de se bona narraverat, quae profecto tanto adhuc minima, quanto et corporaliter noverat gesta, ad virtutum spiritalium culmen mentis oculum revocans, perfectionis suae meminit, et lucem exemplorum, quam de se aliis tribuit, solem vocavit. [Reg. V.] Sunt vero nonnulli qui cum bona aliqua faciunt, iniquitatum suarum protinus obliviscuntur, et cordis oculum in consideratione bonorum operum quae exhibent figunt; atque eo se iam sanctos existimant, quo inter bona quae agunt malorum suorum, in quibus et fortasse adhuc implicati sunt, memoriam declinant. Qui scilicet si districtionem iudicis vigilanter attenderent, plus de malis suis metuerent quam de imperfectis bonis exsultarent, plus inspicerent quod de his quae adhuc eis agenda sunt debitores tenentur, quam quod operantes quaedam iam debiti partem solvunt. Neque enim absolutus est debitor qui multa reddit, sed qui omnia; nec ad bravium victoriae pervenit qui in magna parte spectaculi velociter currit, [Val. Cl., sed qui iuxta metas. Ita etiam Corb. Germ., Norm., Germ., omisso qui.] si iuxta metas veniens in hoc quod est reliquum deficit. Nec ad quaelibet destinata loca pergentibus inchoando prodest longum iter carpere, si non etiam totum valeant consummare. Qui ergo aeternam vitam quaerimus, qui aliud quam quaedam itinera agimus, per quae ad patriam festinamus? Sed quid prodest quod carpimus tam multa, si ea quae ad perveniendum restant, negligimus reliqua?
3 [12. ] Non quid itineris iam peractum sit, consideremus, sed quid supersit peragendum.---More itaque viatorum, nequaquam debemus aspicere quantum iam iter egimus, sed quantum superest [Val. Cl. et Laud., ut pergamus.] ut peragamus, ut paulisper fiat praeteritum quod indesinenter et timide adhuc attenditur futurum. Amplius igitur debemus inspicere quae bona necdum fecimus, quam ea quae iam nos fecisse gaudemus. Sed habet hoc humana infirmitas proprium, ut plus ei intueri libeat quod sibi in se placet quam quod sibi in se displicet. Aeger quippe oculus cordis, dum laborare in consideratione sua metuit, quasi quoddam stratum delectationis in animo, ubi molliter iaceat, requirit; atque idcirco quae commoda de peractis bonis sit assecutus intelligit, sed quae damna [Turon., de negligentiis.] de neglectis patitur nescit. Plerumque enim hoc vitio tentantur etiam electi. Plerumque eorum cordi suggeritur ut bona quaeque quae fecerunt ad animum revocent, et securitatis iam laetitia exsultent. Sed si vere electi sunt, ab eo in quo sibi placent mentis oculos divertunt, omnem in se de peractis bonis laetitiam deprimunt, et de his quae se minus egisse intelligunt tristitiam requirunt, indignos se aestimant, et pene soli bona sua non vident, quae in se videnda omnibus ad exemplum praebent. Hinc est quod Paulus, dum expleta in se bona postponeret, et sola adhuc reliqua quae essent explenda cogitaret, dixit: Ego me non arbitror apprehendisse [Philip. III, 13]. Hinc est quod ut posset se de bonis quae agebat humiliare, studebat ad animum praeterita mala reducere, dicens: Qui prius fui blasphemus, et perseculor, et contumeliosus [I Tim. I, 13].
4 [Vet. VII.] [ 13. ] Quando bona a se facta in memoriam revocari, aut narrare liceat.---Qui et si aliquando dixit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servari [II Tim. IV, 7]? Intuendum summopere est quia illud eo tempore intulit quo iam ex corpore discessurum se esse cognovit. Ibi quippe praemisit dicens: Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat [Ibid., 6]. Tunc ergo ad memoriam perfectionem reduxit operis, cum iam praevidit ad largitatis spatium minime subesse tempus operationis. Sicut enim, dum vivimus, debemus bona nostra a memoria repellere, ne extollant, ita appropinquante exitu, plerumque ea ad memoriam [Editi cum Corb. Germ., iuste revocamus. Germ. abiecit adverbium, Mss. Anglic. et aliis nostris habentibus iterum, et optimo quidem sensu.] iterum revocamus, ut videlicet fiduciam praebeant, et desperatum timorem premant. Qui etsi Corinthiis bona sua enumerando narravit, illos confirmare studuit, non se ostendere. Nam quia eadem bona [Turon., non in se, sed in Domino attenderet.] non in se attenderet, patefacta tribulatione propriae tentationis edocuit qua expressa subiunxit: Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis [II Cor. XII, 10]. Ut ergo discipulos instrueret, de se summa referebat; ut vero se in humilitate custodiret, considerationis oculum non in virtutibus suis, sed in infirmitatibus fixerat. Habent itaque proprium sancti viri, ut bona quidem quae agunt videant; et tamen cum peregerint, ab eorum memoria oculos avertant. Unde recte per beatum Iob dicitur: Si vidi solem cum fulgeret. Ac si aperte diceret: Opus meum etiam cum aliis exemplorum, lucem tribueret, ad praesumptionis gratiam non attendi, quia dum de eo extolli timui, ab intuendo eo oculos averti. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.83v

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, V . <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik