Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT V .
1 | VERS 25.---Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. |
2 | [8. ] Multa in sacris litteris intelligere periculosum, nisi intellecta custodiantur.---Quid multas divitias appellatas per significationem credimus, nisi abundantia acumina consiliorum? Quae quaerentis manus invenit, cum haec cogitatio tractantis gignit. Has etenim Salomon sapientiae divitias contemplatus ait: Corona sapientium divitiae eorum . Qui quia divitias non metalla terrena, sed prudentiam nominat, illico per contrarietatem subdit: Fatuitas stultorum imprudentia [Ibid., 24]. Si enim coronam sapientium terrenas divitias diceret, procul dubio fatuitatem stultorum paupertatem potius quam imprudentiam fateretur. Sed dum fatuitatem stultorum imprudentiam subdidit, sapientum divitias quia prudentiam dixerit, indicavit. Has in se Paulus scientiae divitias contemplatus, et contemplationem suam consideratione humanae fragilitatis humilians, ait: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus . Multas itaque apud nos divitias reperimus, cum dona abundantis intelligentiae, sacra eloquia investigando percipimus, atque in his plura, nec tamen sibimet diversa sentimus. Non est autem secura laetitia in divinis paginis vel fortia, vel multa cognoscere, sed cognita custodire. Nam qui bene intelligit, quid intelligendo debeat agnoscit. Quanto enim intellectu latius extenditur, tanto ad explenda opera enixius ligatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus repetent ab eo . |
3 | [Vet. V.] [ 9. ] Intelligentia data, est quasi pecunia mutuo accepta, cum fenore reddenda.---Deputemus igitur intelligentiam datam quasi pecuniam mutuam, quia quo plus nobis creditur ex benignitate, eo debitores amplius tenemur in opere; et plerumque eadem intelligentiae accepta pecunia, cum ad usuras auditoribus datur, amittitur, nisi caute tribuatur. Neque enim negligenter intuendum est in Regum volumine, quod prophetarum filii cum in Iordane ligna caederent, uni eorum securis ex manubrio in profundum lapsa disparuit . Ferrum quippe in manubrio est donum intellectus in corde. Ligna vero per hoc caedere est prave agentes increpare. Quod nonnunquam dum fluxe agitur, dum lapsus vanae gloriae in accepta eadem scientia non vitatur, ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere intelligentia fatuatur. Quam profecto intelligentiam ad hoc novimus dari, ut ante dantis oculos ex bona debeat actione restitui. Unde recte is qui ferrum amiserat clamabat: Heu! heu! heu! domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam . Habent enim hoc electi proprium, ut si quando eis in sua scientia furtiva vanae gloriae culpa subrepit, ad cor velociter redeant, et quidquid in se ante districti iudicis oculos damnabile inveniunt, lacrymis insequantur. Qui flentes non solum caute inspiciunt mala quae commiserunt, sed ex accepto munere quae reddere etiam bona debuerunt, quia nimirum tanto se amplius peccatores sentiunt, quanto ex neglectis bonis quae agere poterant debitores tenentur. Recte ergo qui ferrum perdidit, clamabat: Heu! heu! heu! et hoc ipsum mutuo acceperam. Ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiae perdidi, quod ut per bona opera redderem ex gratia creditoris accepi. Sed nunquam Deus mentem deserit quae in peccatis se veraciter agnoscit. Unde et mox Elisaeus veniens, lignum deorsum mittit, et ferrum in superficiem attollit, quia videlicet Redemptor noster pie nos respiciens, cor peccatoris humiliat, et ei quam amiserat intelligentiam reformat, lignum mergit, et ferrum relevat, quia cor affligit, et scientiam reparat. Unde bene in alia translatione dicitur quod confregit lignum atque iactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum namque confringere est cor ab elatione conterere. Lignum ad ima iactare est elatum cor in cognitione, ut diximus, propriae infirmitatis humiliare. Atque illico ferrum ad superficiem redit, quia ad usum exercitationis pristinae intelligentia recurrit. |
4 | [10. ] Hinc de dono sibi credito iusti plus timent quam gaudeant.---Igitur quoniam donum intellectus quod accipitur vix cum tot difficultatibus custoditur (curandum quippe est ne otio torpeat, curandum ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat), sancti viri, minime exsultant cum cognoscunt quae faciant, sed cum faciunt quae cognoverant; et si intelligendo congaudent muneri largitoris, moerentes tamen considerant debitum operis, ut videlicet actione persolvant quod eis praerogatum est in cognitione. Stultus namque est debitor qui gaudens pecunias mutuas accipit, et tempus quo reddere debeat non attendit. Moderatur autem laetitia accipiendi, quando solerti providentia etiam constitutum tempus reddendi cogitatur. Quia igitur viri iusti in his quae vigilanter intelligunt secura laetitia non extolluntur, dicatur recte: Si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea. Ac si aperte diceretur: Nequaquam me in eo locupletem ex iustitia credidi, quo recta quae agere debui etiam multa cognovi, nec intelligentia cor extulit, quia illud consideratio debitae operationis pressit. [Vet. VI.] Sciendum vero est, quod plerumque contingit, ut cum intelligentiae altitudo percipitur, circa semetipsum animus valde sollicitus ab elationis lapsu teneatur. Sed cum mira quae intelligit etiam operari coeperit, eo ipso nonnunquam quo foras ostenditur labitur, atque in suis actibus se caeteros praeire gloriatur. Beatum igitur Iob sicut intelligentiae aurum non extulit, nec lumen quoque ante humanos oculos mirae operationis elevavit. Unde et apte subiungit: |