monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, III . <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT IV.

1 VERS. 26-28.---Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare; et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
2 [6. ] Sensus coercent, et continuo studio intra mentem suam se colligunt.---Incertum non est quod utraque haec luminaria humanis ministeriis deputata, coeli militiae vocantur. In quorum cultum multos novimus, scriptura teste, cecidisse, sicut scriptum est: Adoraverunt universam militiam coeli [IV Reg. XVII, 16]. Et quia sol et luna aliter videntur ad usum, aliter ad venerationem, eo more quo a cultoribus suis venerari solent, solem et lunam beatus Iob nequaquam vidisse se perhibet, nec laetatum fuisse cor suum, nec osculatum manum ore suo. In qua videlicet osculatione, quid aliud quam gratia venerationis exprimitur? Quod si fecisset unquam, hoc iniquitatem maximam et Dei negationem vocat. Sed postquam tanta de se locis superioribus virtutum culmina narravit, [Laud., quod nunc nimirum memorat.] quid nunc mirum memorat, si solem ac lunam non se adorasse manifestat? Unde pensandum est quod postquam in auro non habuisse fiduciam, nec in multis divitiis laetatum se fuisse testatur, adhuc ad sublimiora ducitur, ut tanto nos magis erudiat, quanto de se aliqua subtilius narrat. Ait enim: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est in abscondito cor meum. Quid hoc in loco videre dicitur, nisi desideranter intueri? Unde Psalmista ait: Iniquitatem [Prat. et alii Norm., si aspexi . . . non exaudiet Deus.] si conspexi in corde meo, non exaudiat Deus [Psal. LXV, 18]. Quae nimirum iniquitas in ore exprimi non posset, si non conspiceretur in corde. Sed aliud est videre per iudicium, aliud per appetitum. Beatus ergo Iob fulgentem solem, et clare incedentem lunam nequaquam vidisse se perhibet, ut se demonstret praesentis lucis speciem non appetisse. Ac si post despectum terrenae suae abundantiae patenter insinuet: Quid dicam, quia nequaquam in auro laetatus sum, qui in ipsa quoque luce corporea delectatus non sum? Sancti etenim viri postquam omnia praesentis vitae oblectamenta despiciunt, prae illius lucis internae dulcedine, ab hac exteriori animum luce quasi a tenebris avertunt: multumque secum intrinsecus contendunt, ne huius lucis, quae fulget extrinsecus, delectatione rapiantur. Lux quippe visibilis si incaute diligitur, a luce invisibili cor caecatur, quia quanto extra se inhians animus funditur, tanto amplius in internis obtutibus reverberatur. Unde solertes quique ne corporeis sensibus nimis ad exteriora dilabantur, continuo studio intra mentem suam occulta custodiae disciplina se colligunt, ut tanto magis inveniantur interius integri, quanto minus sunt exterius fusi. Hoc enim vigore disciplinae intra mentis suae se arcana constrinxerat, qui exterioris vitae appetitum fugiens, dicebat: Diem hominis non concupivi, [Deest tu scis in Utic., Pratel. ac plur.] tu scis [Ierem. XVII, 16]. Quod ergo apud prophetam dicitur: Diem hominis non concupivi, tu scis, hoc de semetipso beatus Iob verbis aliis asserit, quia fulgentem solem et lunam incedentem clare non viderit, atque ex his in cordis abditis laetatus non sit, quia nimirum gaudere non poterat de his quae per delectationis desiderium non videbat.
3 [Vet. IV.] [ 7. ] Cavent ne suae prudentiae innitantur.---Si vero cuncta haec quae iuxta historiam tractando discurrimus per allegoriae quoque mysteria perscrutemur, quid hoc in loco aurum accipimus, nisi praeclari intellectus ingenium; quid obryzum, nisi mentem? quae dum igne amoris excoquitur, semper in se servat claritatem pulchritudinis quotidiana innovatione fervoris. Nescit enim mens per torporem [Germ., Laud. et Corb Germ., veterescere.] veterascere, quae studet per desiderium semper inchoare. Hinc namque per Paulum dicitur: Renovamini spiritu mentis vestrae [Ephes. IV, 23]. Hinc Psalmista, qui ad perfectionis iam culmen pervenerat, quasi inchoans dicebat: Dixi, nunc coepi [Psal LXXVI, 11], quia videlicet si lassescere ab inchoatis bonis nolumus, valde necesse est ut inchoare nos quotidie credamus. Nec abhorret a rationis ordine quod auro dicimus ingenium designari, quia sicut in ornamento aurum supponitur, ut gemmarum desuper ordo disponatur, ita clara sanctorum ingenia divinis muneribus humiliter substernuntur, et distincta super se gratiarum dona percipiunt. Et nisi quid simile aurum cum sapientia haberet, quidam sapiens minime dixisset: Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quae utilitas in utriusque [Eccli. XX, 32; XLI, 17]? Sancti autem viri robur suum aurum non deputant, quia quantolibet ingenio fulgeant, nihil se esse ex suis viribus pensant. Et cum sentire omnia valenter possunt, prius intelligere semetipsos cupiunt, quatenus lumen ingenii more solis prius illustret locum in quo oritur, et postmodum caetera, ad quae procedendo dilatatur, ne si intendendo cognoscendis aliis semetipsos nesciant, ibi solis radius ubi oritur obtenebrescat. Ingenii itaque virtutem ad cognoscendam propriam infirmitatem dirigunt, atque ex infirmitatis suae melius cognitione convalescunt. Aurum ergo robur non creditur, si in accepto ingenio fiducia non habetur. Quod bene Salomon admonens, ait: Habe fiduciam in Domino [Corb. Germ., Laud., Germ. et pler., ex toto corde.] in toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae [Prov. III, 3]. Dicat ergo: Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi, fiducia mea. Ac si aperte fateatur, dicens: Nec quae veraciter intellexi, meo ingenio tribui, nec menti propriae, si qua egisse me bona contigit, haec principaliter deputavi. Qui adhuc subtilius humilitatem nobis sui cordis insinuans, adiungit dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke22.81v

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, III . <<<     >>> V .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik