2 | [5. ] Sancti bonorum temporalium onus aut largiendo partiuntur, aut contemnendo totum deponunt.---Sancti quippe viri in huius peregrinationis aerumna, quoniam eam quam appetunt adhuc creatoris sui speciem contemplari minime sinuntur, omnem praesentis vitae copiam inopiam deputant, quia videlicet nil extra Deum sufficit menti quae veraciter Deum quaerit; et plerumque eis ipsa sua abundantia fit vehementer onerosa, quia hoc ipsum graviter tolerant, quod festinantes ad patriam in itinere multa portant. Unde fit ut haec cum indigentibus proximis devote partiantur, quatenus dum sumit iste quod non habet, deponat ille quod amplius habebat; nec conviator vacuus ambulet, nec eum quem retardare in via poterat nimium onus gravet. Electi ergo de multa abundantia minime laetantur, quam videlicet pro amore coelestis patrimonii aut largiendo dispergunt, aut despiciendo deserunt. Sequitur: |