1 | [4. ]Non in labentibus divitiis, sed in Deo solo confidendum. Obryzum dicimus obrude aurum. Sanctus ergo vir nec aurum robur, nec sibi esse obryzum, id est rudis auri molem fiduciam credidit, quia spem atque delectationem suam in solius gratia conditoris figens, neque de quantitate auri, neque de specie peccavit. De creatore quippe desperasse fuerat, spem in creatura posuisse. In rebus autem dubiis spem fixerat dives ille, qui dicebat: Anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Sed hunc superna vox increpat, dicens: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt ? Eadem enim nocte sublatus est, qui in rerum sibi abundantia multa tempora fuerat praestolatus, ut scilicet qui in longum sibi subsidia colligendo prospiceret, subsequentem diem vel unum minime videret. Quasi in aquis enim defluentibus fundamentum ponere est in rebus labentibus spei fiduciam velle solidare. Stante enim in perpetuum Deo, transeunt omnia. Quid ergo a stante fugere est, nisi transeuntibus rebus inhaerere? Quis namque unquam decurrentium fluminum tumidis vorticibus raptus manere ipse fixus potuit, deorsum unda defluente? Quisquis ergo defluere devitat, superest ut quod defluit fugiat, ne per hoc quod amat in hoc cogatur pervenire quod vitat. Qui enim rebus labentibus inhaeret, illo videlicet trahitur, quo tendit quod tenet. Prius itaque curandum est ne quis temporalia diligat, ac deinde ne in eisdem temporalibus quae non ad delectationem sibi, sed ad usum retinet, fiduciam ponat, quoniam coniunctus decurrentibus mox statum suum animus perdit. Nam vitae praesentis fluctus trahit quem levat, et valde demens est qui in unda volvitur, et plantam figere conatur. Sed sunt plerique qui etsi in rebus transeuntibus fiduciam nequaquam ponunt, cum tamen sibimet ad usus necessarios abunde adsunt, mente tacita laetantur. Qua in re dubium non est, quia tanto quisque minus dolet quod desint aeterna, quanto magis gaudet quod adsint temporalia; et qui minus dolet quod desint temporalia, certius exspectat ut adsint aeterna. Hoc itaque de terrenis rebus gaudium beatus Iob non se habuisse testificans, subiungit dicens: |