monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, II.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, CAPUT I.

1 [1. ] Ad cavendam desperationem, licet recte a se gestorum recordari.--- [Recent. Ed., quod ante saepe. Sequimur Mss. et vet. Exc.] Quod a me saepe iam dictum est, hoc me crebro repetere onerosum non est, quia et praedicator egregius dicit: Eadem vobis scribere mihi quidem [Pratell. Codex elegantissimus et emendatissimus, Utic. ac Becc. optimae quoque notae, non piguum, quod derivatur a piget.] non pigrum, vobis autem necessarium [Phil. III, 1]. Beatus Iob idcirco gestas virtutes narrat, quia inter increpationis verba et percussionis verbera deprehensus, a spei fiducia mentem suam labefactari considerat. Multa quippe et egisse se mala ab increpantibus amicis audierat, et ne verbis pariter et flagellis pressa in desperationem mens corruat, hanc per suarum virtutum memoriam ad spem reformat, ut nequaquam se debeat in calamitate deiicere, quae tranquillitatis suae tempore se meminerat tam sublimia egisse. Quia igitur intentionis eius causam diximus, restat ut auditas virtutes illius subtiliter perpendamus.
2 [2. ] Una virtus sine aliis, aut nulla est, aut minima.---Hoc autem primum sciendum est, quia quisquis virtute aliqua pollere creditur, tunc veraciter pollet, cum vitiis ex alia parte non subiacet. Nam si ex alio vitiis subditur, nec hoc est solidum, ubi stare putabatur. Unaquaeque enim virtus tanto minor est, quanto desunt caeterae: Nam saepe quosdam pudicos quidem vidisse nos contigit, sed non humiles; quosdam vero quasi humiles, sed non misericordes; quosdam quasi misericordes, sed nequaquam iustos; quosdam vero quasi iustos, sed in se potius quam in Domino confidentes. Et certum est quia nec castitas in eius corde vera est, cui humilitas deest, quippe [Hic in varia abeunt mss. Cod. In Turon. et Germ. legitur: quia superbia se intrinsecus corrumpente semetipsum diligens a div. timore fornicatur. Val. Cl., fornicatur semetipsum dividens a div. amore. Vindoc., semetipsum diligens a div. amore fornicatur; quod etiam habent Norm. et Corb. Germ.] quia superbia se intrinsecus corrumpente fornicatur, si semetipsum diligens, a divino recedit amore. Nec humilitas vera est cui misericordia iuncta non est, quia nec debet humilitas dici, quae ad compassionem fraternae miseriae nescit inclinari. Nec misericordia vera est quae a rectitudine iustitiae existit aliena, quia quae potest per iniustitiam pollui, nescit procul dubio sibimetipsi misereri. Nec iustitia vera est quae fiduciam suam non in conditore omnium, sed in se fortasse, aut in rebus conditis ponit, quia dum a creatore spem subtrahit, ipse sibi principalis iustitiae ordinem pervertit. Una itaque virtus sine aliis, aut omnino nulla est, aut imperfecta. Ut enim, sicut quibusdam visum est, de primis quatuor virtutibus loquar, [Corb. Germ., Norm. et plur. cum vet. Ed., prudentia, temperantia, fortitudo, atque iustitia, tanto perfectae sunt singulae.] prudentia, temperantia, fortitudine, atque iustitia; tanto perfectae sunt singulae, quanto vicissim sibimet coniunctae. Disiunctae autem perfectae esse nequaquam possunt, quia nec prudentia vera est quae iusta, temperans et fortis non est, nec perfecta temperantia quae fortis, iusta et prudens non est, nec fortitudo integra quae prudens, temperans et iusta non est, nec vera iustitia quae prudens, fortis et temperans non est.
3 [3. ] Omnes in Iob convenerunt.---Beatus itaque Iob, quod non unam sine alia, sed coniunctas in se virtutes habuerit, enumerando singulas innotescit. Nam bona pudicitiae insinuans, dicit: Si deceptum est cor meum super mulierem [Cap. XXXI, 9]. Atque ut eidem pudicitiae demonstraret humilitatis gratiam nullatenus defuisse, post caetera subiungit: Si contempsi subire iudicium cum servo meo [Vers. 13]. Qui ut humilitati suae ostenderet misericordiam fuisse coniunctam, paulo post dicit: Si negavi quod volebant pauperibus [Vers. 16]. Atque ut misericordiam suam ostenderet de iustitiae radice descendere, paulo superius praemisit, dicens: Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus [Vers. 5]. Atque ut monstraretur quam fuerit ad cuncta pavidus, et ad omnia circumspectus inferius asserit, dicens: Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Dominum [Vers. 25]. Qui scilicet in prosperis positus, atque abundantia rerum fultus, [Pratell. et alii Norm., si spem in suis actibus poneret, profecto iustus non esset.] si spem aut in suis actibus aut in circumfluentibus rebus poneret, profecto iustus non esset. Sed quando iste vir sanctus in se spem posuit, qui aperte dicit: Ecce non est auxilium mihi in me [Iob. VI, 13]? [Vet. et Rec. II.] Quid ergo nunc superest, nisi ut ipsas quoque divitias qua mente possederit innotescat? Ait enim:
4 CAP. XXXI, VERS. 24.---Si putavi aurum robur meum, et obryzo dixi, fiducia mea.
Gregorius Magnus HOME

bke22.80v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik