2 | [32. ] Sancti libenter iniuriam patiuntur, et quae sibi debentur cavent districtius exigere.---Mos apud veteres fuit ut ad portam seniores sederent, qui certantium iurgia iudiciaria examinatione discernerent; quatenus urbem, in qua concorditer oporteret vivere, discordes minime intrarent. Unde et per prophetam Dominus dicit: Constituite in porta iudicium. . Hoc itaque loco quid portae nomine exprimitur nisi id quod agebatur in porta? Sicut enim pugnare castra dicimus, pro eo quod pugnatur ex castris; ita iudicium, quod in porta agi consueverat, porta nominatur. In porta ergo se superiorem videt, qui se melioris partis esse in iudicio aequitatis merito conspicit. Beatus igitur Iob, quia nec tunc contra pupillum manum exeruit, cum se etiam per iustitiae meritum potiorem vidit, nobis timoris regulam insinuans, dicit: Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem. Ac si patenter dicat: Neque tunc utilitatis meae negotia virtute contra pupillum exsequi volui, quando me in iudicio etiam ex iustitia potiorem vidi. [Vet. XV.] Sancti etenim viri quando cum personis minoribus contentionum negotia subeunt, dum gravare vel in minimis timent, ipsi contra iustitiam gravari nequaquam refugiunt. Sciunt quippe quia omnis humana iustitia iniustitia esse reprehenditur, si divinitus districte iudicetur. Unde hoc quod sibi competit cavent vehementer exigere, ne eorum actus supernam rectitudinem contingat subtiliter examinare. Sed ut inveniri iusti in divino examine valeant, plerumque apud humana iudicia gravari se et iniuste patiuntur. Beatus autem Iob vitae suae celsitudinem narrans, et multa sunt et mira quae dixit. Sed quia plerumque humana mens renuit bona credere, quae nescit operari, maledicti sibi sententiam protinus subiicit, si qua horum quae dixerat opere non implevit, dicens: |