2 | [27. ] Inopes hospitio recipiendi et ad mensam adhibendi. ---Scilicet pietati se praeiudicium facere aestimans, si solus comederet quod Dominus omnium communiter creasset. Quae profecto communio conversationis esse cum talibus intra domesticos parietes debet, ex quibus aeternae proficiant merita retributionis. Unde sanctus vir non quemlibet, sed ad manducandum socium pupillum se habuisse perhibet. Sed tanta haec pietatis viscera utrum a semetipso habuerit, an conditoris sui gratia sit consecutus, innotescat. Sequitur: |